Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

kodó oroszlán rózsát tart, a második és negyedik mezőben kettős kereszt. A paizs tetején M. D. F. betűk. Illustrissime domine domine et sororie noster obser­vande atque gratiose. Salutem. Sciat illustrissima dominatio vestra, quomodo hic misi­mus ad eandem nobilem Petrum de Bogacho castellanum nostrum in Selyn, per médium cuius nonnulla illustri domi­nationi vestre duximus intimanda. Quare rogamus illustris­simam dominationem vestram, dictis suis fidem prestare velitis creditivam tanquam nobisipsis. Et sciat illustrissima dominatio vestra, quod iste fami­liáris vester Pynczyngar non observat illa, sicuti scripsit illustrissima dominatio vestra sibi, quia nos parati sumus ad omnem fraternitatem et amicitiam bonam illustrissime dominationi vestre, nisi eadem voluerit, prout et simul tractamur. Ilii rebelles vestri nullum favorem a nobis habent in minimo, sed molestant et violentiam committunt in bonis nostris homines nostros proprios molestando et impediendo, quod est contra libertatem nostram. Rogamus igitur, vestris committere velitis, ut talia facere non presumant, quia pati non poterimus, ut opprimeremur in libertate nostra. Tandem uti commiseratis nobis, illám pecuniam dedimus ipsi Pynczyngar ita sigillatam, sicuti ad nos fűit portata, statim postquam venimus remisimus et miseramus speciales servitores nostros ad ipsum unacum litteris illustrissime dominationis vestre, per illos, neque depost et impresen­tiarum responsum nobis nullum dedit, tantam ignominiam erga nos fecit, dixerat, quod vult facere responsum et non fecit. Neque adhuc illi paupero presbytero plebano nostro boves restituit, duos alios restituit. Scit illustrissima domi­natio vestra, quod coram eadem nos nil mali diximus contra ipsum Pynczyngar, quod tunc temporis nihil mali nobiscum fecerat, sed iam in istis 1 talibus ipsum laudare non possu­mus, neque ab eo pati poterimus, si illustrissima dominatio vestra super hiis de remedio non providerit. 1 Javítással. Frangepán-Oklevélt ár II.

Next

/
Thumbnails
Contents