Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
CXLV. 1478, okt. 6. • A kníni káptalan Frangepán Jánost Hottes vára, Busán vármegye s Lubcsicsi, Koscsicze és Tribilane faluk fele részének birodalmába beiktatja. Eredetije hártyán, melyről a veres nyers selyem zsinóron lógott pecsét leszakadt, az orsz. lltárban, MODL. 38548. (Frangipani-iratok nr. 75.) Nos capitulum ecclesie tyniensis, memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos litteras serenissimi principis, domini Mathie Dei gratia regis Hungarie et Bohemie etc., domini nostri naturalis gratiosissimi introductorias et statutorias, nobis preceptorie loquentes summa cum obedientia et reverentia quibus decuit recepimus in hec verba: Mathias Dei gratia rex Hungarie et Bohemie stb., 1. Mátyás király 1478. aug. 9-én kelt iktató parancsát elébb. — Nos igitur mandatis vestre serenitatis semper obedire cupientes ut tenemur, una cum prefato Petro Zathnyk de Gwoznycza homine regio predicto nostrum hominem videlicet honorabilem virum, dominum Martinum lectorem, socium et concanonicum nostrum ad premissam statutionem et introductionem faciendam nostro pro testimonio transmiseramus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt eo modo, quomodo ipsi in festő beati Mathei apostoli et euangeliste proxime preterito ad facies' predicti castri Hottes, ac pertinentiarum eiusdem, necnon medietatis comitatus predicti Busán, ac trium villarum et colonorum ac sessionum desertarum prenominatarum, vicinis et commetaneis eiusdem et earundem universis inibi legitime convocatis, et signanter egregiis Johanne Mykulichich de Lappacz, Georgio Karinchich de Corbauia, Thoma et Johanne Rachich de Hlapowozelo, Marco Orlovvchich de Hwmlyane, Nicolao et Petro Karlowich de Dwbowyk, Thoma Zathnyk de Gwoznicza, Jacobo de Rathkawaz et Johanne de Maholcz presentibus, accedendo introduxissent memoratum magnificum Johannem comitem in domínium dicti castri et aliorum prescriptorum, statuissentque idem et easdem eidem et suis heredibus simulcum cunctis eiusdem et earundem 10* szept 21.