Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

mezejében hatágú csillag, az alsó mező üres. A balfelőli paizsban két egymással szemben ágaskodó, hátára felkunkorított farkú stili­zált oroszlán, melyek első bal, illetőleg jobb lábaikkal közösen egy stilizált rózsát tartnak. A paizspár érintkező sarkán szemben­állólag elhelyezett csöbörsisak. Sisakdísz: Tövén hatágú csillag­gal megrakott, kiterjesztett félsasszárny. Körirata: í S í MERT í DE i FRANGEPAN s SEGNIEN í WEGLIEN í MODRUSSIEN $ COM í Regestája Starine v. köt. 119 1. Nos Martinus de Frangapanibus, Segnie, Wegle Mo­drusseque comes etc., memorie commendamus tenore pre­sentium significantes quibus expedit universis, quod nos consideratis fidelitate et fidelium servitiorum gratuitis meri­tis fidelis nostri, sincere dilecti, egregii Johannis Bewenywd de Oztrosyn, quibus idem a primevo etatis sue sub locorum et temporum varietate, non parcendo persone, rebusque et bonis suis propriis, nobis fideliter studuit exhibere, signan­ter enim dum comes Hans, fratruelis noster, nos in persona propria ac certos fideles familiares nostros in oppido suo, Brynye vocato fraudulenter et inique captivaverat, ubi pre­fatus Johannes unus ex ipsis captivis familiaribus videlicet nostris fűit durissime et atrocissime vinctus et ferratus. Qui etiam in subsidium eliberationis nostre de captivitate prefati comitis Hans castrum suum Zkrad vocatum, in comitatu zagrabiensi existens habitum, ad nostram requisitionem manibus prefati comitis Hans assignavit. Quorum ob respectum in aliquam recompensam eius­dem prefato Johanni Bewenywd castrum nostrum, Kozta­nycza vocatum ad manus assignamus, pro quatuorque millibus florenorum auri locamus et inscribimus ita, quod quicunque prefatum castrum Koztanycza a sepefato Johanne Bewenywd redimere vei habere vellet, extunc prius iamfato Johanni dictam summám florenorum auri exolvere et ple­narie adimplere debeat et teneatur. Insuper etiam si que edificia vei labores ipse in prefato castro edificabit, ea iuxta existimationem bonorum hominum sibi rectificentur et exol­vantur. Promisitque prefatus Johannes nobis vita nostra durante omnem obedientiam et fidelitatem cum ipso castro,

Next

/
Thumbnails
Contents