Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
1467. jul. 15. sortis eiusdem, necnon Pauli filii eorundem de iamfato Zrynio nostram personaliter veniens in presentiam, per modum protestationis et inhibitionis nobis significare curavit eo modo, quod prout ipsi percepissent, magniűcus Martinus de Frangapanibus, Segnie, Vegle necnon Modrusié comes perpetuus, nescitur quo ductus motivo super castello Komogoyno v[o]cato ac possessione eiusdem, in comitatu zagrabiensi existenti habito, nobili Fraylih famulo suo, absque scitu et voluntate ipsorum protestantium, occultando quasdam certas litteras nove 1 donationis titulo a regia maiestate impetrasset, mediantibus quibus litteris [prejscriptus Fraylih in pretactum castellum Komogoyno nuncupatum, necnon possessionem eius[dem] se intromittere et statuifacere niteretur atque vellet minusiuste et indebite in preiudici[um] et dampnum, iuriumque derogamen eorundem protestantium valdemagnum. Unde [facta hujiusmodi protestatione idem protestáns nominibus et in personis quorum supra prenotatum [majgnificum dominum Martinum comitem etc. ab huiusmodi occulta et sinistra impetration[e], serenissimum vero principem dominum Mathiam Bei gratia regem Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. a donatione et collatione, ipsum vero Fraylih et alios quoslibet cuiusv[is] status et conditionis homines ab impetratione, occupatione, detentione vei quovis quesito colore, arte vei ingenio sibiipsis statuifactione, perpetuatione et appropriatione dicti castelli Komogoyno et possessionis eiusdem, aut se de eisdem quoquomodo in[tromissione, frjuctuum quoque usuum et quarumlibet utilitatum eorundem perceptione seu percipif[actione, fjactis quomodolibet vei fiendis, prohibuit contradicendo et contradixit inhibenfdo] publice et manifeste coram nobis presentium testimonio mediante. Dátum feria quarta proxima post festum beate Margarethe virginis et martyris, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo. 1 novo hibás.