Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
1464. ípr. 5. Martinum, durante vita ipsius, in iamfatis castris et bonis suis pacifice conservare ac contra quoslibet impetitores, causidicos et actores tueri, protegere et defensare harum litterarum nostrarum, quibus sigillum nostrum secretum est appensum, vigore et testimonio mediante. Dátum in Alba Regali, feria quinta proxima post festum pasce Domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regni nostri anno septimo, coronationis vero primo. LXII. 1464. ápr. 5. Székesfejérvár. Mátyás király iktató parancsa a zágrábi káptalanhoz, Frangepán Mártonnak Szkrád, Busin, Kladusa, Osztrovicza, Kosztajnicza, Sztenicsnyák, Lipovecz várak, Gradecz, Komogojna várkastélyok és Lippa város birodalmába való beiktatása tárgyában. A zágrábi káptalan 1464. jun. 21-én kelt iktatóleveléből hátrább. Regestája Starine V. köt. 117 1. Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc., fidelibus nostris capitulo ecclesie zagrabiensis salutem et gratiam. Cum nos tum ex eo, quod fidelis noster spectabilis et magnificus Martinus de Frangapanibus, Segnie, Wegle et Modrusse comes, castrum Kruppa vocatum pariter cum omnibus pertinentiis et utilitatibus eiusdem, quod ipse alias a manibus quorundam theotonicorum ut dicitur redemisset, quodque expost nos eidem pro certa summa pecuniarum inscripseramus, nobis libere sine omni solutione reddidit et resignavit, voluitque et disposuit, prout coram nobis ac fideli nostro magnifico Michaele Orzag de Gwth, palatino dicti regni et aliis prelatis et baronibus nostris fassus est, ut castra sua Kosthanycza, Sthenychnyak et Lyppowecz appellata simulcum cunctis eorundem pertinentiis et utilitatibus post mortem suam directe ad nostram maiestatem ac sacram regni nostri coronam devolvantur; tum vero in recompensam tante fidelitatis et complacentie sue, et etiam consideratis fidelibus eiusdem servitiis, per ipsum eidem