Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
Commissio domini regis, Emerico de Zapolya secretario referente. Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie [etc.,] memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod etsi interest officii regie maiestatis ministros ac benemeritos dignis honoribus decorare, ut grata subditorum merita grata debeant premia reportare, illos tamen, ut dignis condigna rependat, potioribus consuevit extollere honoribus dignitatum et uberiori prosequi retributione, quos digniores agnoscit et ingentior recommendat excellentia meritorum. Hinc est, quod in nostre mentis cogitatione revolventes grata fidelium obsequiorum merita et uberrimas servitiorum gratorum exhibitiones fidelis nostri grate dilecti, spectabilis et magnifici Sthephani de Frangapanibus, Segnie, Wegle et Modrusse comitis ac dictorum regnorum nostrorum Dalmatie et Croatie bani, quibus ipse sincero cum affectu et cum omni fidelitatis constantia nostre celsitudinis honorem amplexus est, amplectiturque etiam de presenti, nam post grata fidelium servitiorum obsequia sacrosancte corone dicti nostri regni opportunis temporibus, et presertim tempore gubernationis illustris condam principis domini Johannis de Hwnyad, comitis perpetui bistriciensis et gubernatoris predicti regni nostri Hungarie, genitoris nostri carissimi cum omni fidelitatis constantia ac diligentia sollicitudinis exh[ibita et impensa, nobis quoque ad apicem reg]ie celsitudinis divino nutu sublimatis, tam prosperis quam adversis in rebus constanter adher[ens] stu[duit fervejnti ze[lo] in sue fi[del]itatis constantia perseverare. Nos igitur, qui cunctorum fidelium nostrorum gratuita merita in pecto[re] gerim[us, projductis [ante] aciem [nostjre mentis predicti Stephani comitis et bani laudabilibus gestis, continuatisque fidelibus obsequiis, ad p[resen]s nostri [regjii favoris [bjravio [eujndem comitem Stephanum non immerito prevenire volentes, ut tam ipse, quam ipsius exemplo ceteri