Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

quibus expedit universis, quod etsi interest officii regie maiestatis suos magnificari ministros et benemeritos dignis honoribus decorare, ut grata subditorum merita grata debe­ant premia reportare, illos tamen, ut dignis condigna repen­dat, potioribus consuevit extollere honoribus dignitatum et uberiori prosequi retributione, quos digniores agnoscit et ingentior recommendat excellentia meritorum. Hinc est, quod in nostre mentis cogitatione revolven­tes grata fidelium obsequiorum merita et uberrimas servitio­rum gratorum exhibitiones fidelis nostri grate dilecti, specta­bilis et magnifici Martini de Frangapanibus, Segnie, Wegle et Modrusse comitis, quibus ipse sincero cum aftectu et cum omni fidelitatis constantia nostre celsitudinis honorem amplexus est amplectiturque etiam de presenti; nam post grata fidelium servitiorum obsequia sacrosancte corone dicti regni nostri opportunis temporibus cum omni fideli­tatis constantia ac diligentia sollicitudinis exhibita et impensa, dum illustris condam princeps dominus Johannes de Hwnyad, comes perpetuus bistriciensis et gubernátor predicti regni nostri Hungarie in campo Rigó Mezeye nuncupato cum hostibus fidei nostre turcis conflixisset, affuit personaliter cum ducentis equitibus ipse Martinus comes cum ipso geni­tore nostro, ibique preter ipsius belli labores etsi plurima in gentibus ac rebus suis dampna pertuierit, propter tamen strennuos actus, quos ipse comes in fortitudine brachii et animi sui robore viriliter peregit, multam sui nominis laudem reportavit, nobis quoque ad apicem regie celsitudinis divino nutu sublimatis tam prosperis, quam adversis in rebus con­stanter adherens studuit ferventi zelo in sue fidelitatis con­stantia perseverare. Ut enim cetera ipsius comitis Martini gesta magnifica, opera virtuosa et strennuos actus, ac preclare fidelitatis uberrima obsequia, et fidelium servitiorum multifaria et eximia merita, quibus idem nobis temporibus et locis oppor­tunis gratum fecit et acceptum, taceamus, libet unum ex preclaris .fidelitatis ipsius servitiis breviter enarrare. Cum enim turcorum imperátor sue crudelitatis virus conceptum in christiane religionis professores evomere statuens

Next

/
Thumbnails
Contents