Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

et generaliter quibusvis suis utilitatibus, ac aliis suis perti­nentiis universis, quibuscunque nominibus vocitatis, sub suis veris metis et antiquis, quibus per nos et alios nostros predecessores ac possessores prefati castri Lypowcz habita extitit et possessa, prefato Fabiano Dragathich, ac suis heredibus heredumque suorum successoribus, et posterita­tibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabi­liter tenendam, possidendam pariter et habendam, ac in vita vei in morte per eundem Fabianum Dragathych, suos­que heredes et posteritates universos quomodocumque volue­rint disponendam, nullum ius nullamve iuris seu dominii proprietatem in eadem possessione Zlauethych et suis pertinentiis pro nobis et nostris posteris seu successoribus reservamus, sed omne ius et quamlibet iuris seu dominii proprietatem, quod et quam in eadem possessione habere­mus vei imposterum se habere speraremus, in prefatum Fabianum ipsiusque heredes et posteritates universos penitus et per omnia transferentes et derivantes. Mete autem ipsius possessionis hoc ordine incipiuntur: Prima meta incipitur sub monte maiori, qui Swtezka vei alio nomine Malythye drage dicitur, a plaga septentrionali et tendit versus meridiem per quendam monticulum inter possessiones Zlauethych predictam et Dragouandel vocatas habitum. Per médium ipsius monticuli descendendo penes quoddam antiquum muraié, quod Czyrquischye nunccu­patur, ipsumque muraié relinquendo a sinistris itur per viam, que tendit versus Petrouinam possessionem dominorum de capitulo ecclesie zagrabiensis et infra descendendo semper per médium ipsius monticuli, et per ipsam viam infra eundo per bonum spatium usque ad planitiem, et per ipsam planitiem in brevi spatio pervenit ad quendam fluvium par­vum Zthwpno vocatum, ibique coniungitur mete possessio­nis Petrowina predicte. Et per ipsum fluvium in parvo spatio eundo divertitur ad dexteram versus plagam occi­dentalem, deinde per quandam viam pervenit ad quandam vallem, que dicitur Malethina draga et per ipsam vallem ascendendo pervenit supra ad montem penes Zwibno ad

Next

/
Thumbnails
Contents