Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

ad hoc divinitus in terris erecta sit, ut subiectum sibi popu­lum regat benivolentia, liberalitate attrahat et uniuscuiusque merita condignis retributionibus prosequatur, quod etsi ex quadam generáli regula eis agendum sit, meritorum tamen qualitate pensata alii aliis non solum amabilius colendi, sed et altioribus honorum titulis extollendi sunt, hii maximé, quos antiqui sanguinis generosa illustrat claritas ac proprii et parentum illustres actus, alta obsequia, pulcra facinora et merita virtutum ceteris anteponunt; hoc enim ordine observato et regum glorificabitur discretio et subditorum animus ad opera virtutum accendetur. Hac itaque consideratione sicuti excellentiam generis, sic et integram fidem, virtutes magnificas et obsequia fidelis nobis sincere dilecti, spectabilis et magnifici viri Stephani filii Nicolai bani de Frangapanibus, Segnie, Vegle et Mod­russe comitis ponderare constituimus et antequam virtutes suas proprias dicamus, nobis sermonis origo sit ipsius inclita familia, usque ad eius tempóra laudabilium virorum succes­sione ducta, quo ab attavis nobilitate illustrior exstitit, eo et strennuitate animi clariores semper peperit viros, quorum quilibet fide integer et insignis, potentibus armis et gentibus suis regum adiutor, patrieque defensor fűit et columpna. Sed progenitorum eius virtutibus magnificis fortissimisque gestis, quas tum optimorum quorumque lingue, tum vero re­galium privilegiorum testimonia magnis celebrant et celebra­bunt laudibus, hac vice preteritis, ex ipsius comitis Stephani virtuosis actibus aliqua posterorum memorie hiis scriptis transmittimus. Quid enim amenius, quam cum gesta virorum integrorum ita describuntur, ut non tam ore et mente, quam oculis ea se presentia cernere putet posteritas. • Inprimis itaque id nobis, prout fidedignorum hominum contestatio prodit, referendum occurrit, quod cum ipse comes Stephanus annos iuveniles laudabiliter ageret, prematurum sensum et adultam semper gravitatem pre se ferens, inter ceteros sibi coetaneos miütes militum decus fűit, magnumque adhuc eo tunc nomen et splendidissimam famam ingenuis moribus sibi exquisivit. Adolescentia vero egregie traducta, strennuis exercitiis ad virtuosos actus se assuefaciens,

Next

/
Thumbnails
Contents