Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

rieque rex, necnon Austrie et Stirie dux ac marchio Moravie etc. ad perpetuam rei memóriám. Potestas principum ad hoc divinitus in terris erecta est, ut subiectum sibi populi cetum benivolentia regat, liberalitate attrahat et uniuscuiusque merita dignis retri­butionibus prosequatur, quod et si ex quodam publici officii debito et quadam generáli principum regula fieri soleat, íIli tamen amplioribus exaltandi sunt honoribus et clarioribus magnificandi titulis, qui illustriores actus pro augmento regii honoris peregerunt. Hoc ergo ducti respectu consideravimus integram lidem, inclitas virtutes multimodaque obsequiorum genera fidelis nostri spectabilis et magnifici Dwymi de Frangapani­bus Segnie, Wegle et Modrusse comitis, que idem uti didi­cimus prefato regno nostro Hungarie sacreque corone eius regie ac etiam nobis indefessa sollicitudine exhibuit, ex quibus illud nobis inprimis referendum occurrit, quanta diligentia et sollicitudine prefatus comes Dwymus in servitiis condam serenissimorum principum, dominorum Sigismundi romanorum imperatoris avi et Alberti regum Hungarie etc. patris nostrorum carissimorum felicium recordationum in nonnullis rebus gerendis perseveravit, tandemque in hac nostri regiminis novitate, in qua nobis plena obedientia et regni nostri Hungarie possessio accessit, idem comes Dwymus sumpma nobis ope in rebus premissis sua industria et vir­tutibus inter alios fideles nostros cooperatus est, devotamque fidei sue sinceritatem, sicut in preteritis obsequiis fuisse, integram sic et ad futura grato desiderio esse paratum multis claris actibus et perspicuis argumentis demonstravit ac se nobis obsequiosissimum reddidit et acceptum. Volentes igitur eidem viro multis meritis claro aliquam hac vice gratitudinis vicém rependere, portionem suam in dictis Segnie et Wegle comitatibus, item castra Zlvvnya, Oztrouicza, Nouigrad et Ledenycza appellata, in dicto regno nostro Croatie habita, que sibi tempore compositionis ac divisionis cum fratribus suis carnalibus similiter prescripto­rum comitatuum Segnie et Wegle comitibus de eorum hereditatibus celebrate et facte cessisse dicuntur, et in

Next

/
Thumbnails
Contents