Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

rum [perjsonis obiciebat ex adverso, quod licet memo­ratus procurator antedicti magnifici Martini com[itis] . . . 1 litteras seu litteralia instrumenta habere, et eadem ac eas­dem in premisso ulteriori termino coram nobis producere et exhibere posse . . ., 2 tamen quia a[ntefata condam domina Ejlena fiija condam Muchyn consanguinea scilicet ipsius Stephani [et aliojrum prefatorum actorum semper in predictis castro, castellis ac oppidis permafnsisset], in eisdemque vitám finivisset temporalem, et obhoc dictum [castrum] et castella seu oppida cum ipsarum 3 pertinentiis in ipsum Stephanum et alios predictos actores premisso iure successorio 4 íuxta regni consuet[ujdinem essent devoluta, sicque ipsum castrum,. castella seu [o]ppida ipsarumque 5 pertinentie iuxta vigorem novi generális decreti per prelatos ac barones et proceres regni Hungarie sine ullo ulteriori termino productionum seu exhibitionum aliquarum litterarum sibi et aliis annotatis acto­ribus iuridice deberent restatui. Quibus sic auditis et perceptis, cum nos eidem magni­fico Martino pro exhibendis premissis suis litteris seu litteralibus instrumentis ulteriorem terminum dare et assi­gnare, pro receptione autem litterarum seu litteralium in­strumentorum, necnon thezauri seu pecuniarum, rerumque et bonorum predictorum eidem Martino quinquagesimo se nobilibus iuramentum deponendum debere adiudicassemus, mox idem Stephanus filius Apay ut prefertur in sua et aliorum iamfatorum actorum personis de huiusmodi nostro iudicio non contentus allegavit eo modo, quod quia ante­fatus magnificus Martinus de illustri ac libera progenie baronum seu comitum progressus fore perhibetur, obhoc ipse in facto receptione ü earundem litterarum seu littera­1 37 mm. kiszakadva. 2 20 mm. kiszakadva és olvashatatlan. 3 ipsorum helyett. 4 Javítással. 6 ipsorumque helyett. 6 reception is helyett.

Next

/
Thumbnails
Contents