Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

His diebus, post reditum nostrum allate nobis fue­runt littere vestre, simulque et littere serenissimi domini regis aragonum ex dato de mense septembris, que cum adeo veteres sint, ut etiam rem illám, que in eis deno­tabatur, evaporatam reddiderint, visum est nobis nunc non habere locum, modum et tempus ad ipsarum contenta directe respondendi; presertim vero, quia de singulis, que per nos in ea re hoc tempore dici deberent, aut pos­sent, venerabilis dominus Nicolaus decanus plenam insti­tutionem habét in mandatum. Deliberavimus igitur expe­ctare operám eius, videreque ordinem et modum, quibus rem ipsam mandatam instruxerit, item finem relationis sue, quo pacto feret. Tum demum de omnibus vos avisare curabimus, ac nihilominus de ampliori mente et intentione nostra vobis plenam informationem significare non post­ponemus, expresso nunc prout extunc, quod tam in rebus illis commendatis, quam etiam in aliis, que pro regni huius utilitate instituimus, queque eius commodo pro fu­tura cognoverimus, incunctanter eo, quo incepimus animo opportunas operas prosequemur. Ceterum et ad iterandam christianorum et fidei de­fensionem novare curam paramus, non pavidi ex ingrato casu, nec desperantes de adverso principio, presertim cum casus ille non sustulerit nobis animum, sed acuerit, et minus certe fregit, quam irritavit. Novimus enim bellige­rando et inferre et pati arma. Nostrum interest redivive spei et vivacibus adhuc armis incumbere, eventus vero rerum celesti iudicio commendare, nam pro peccatis nostris minus est omne, quod patimur. Igitur eo ardentius, fidentius­que exsurgimus, quo magis edocti credimus, quod superna animadversio non internecionem sápit, sed eruditionem. Data Zegedini, penultima mensis decembris anno Domini MCCCCXLVIII. 1448. dec. 30.

Next

/
Thumbnails
Contents