Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Per nuncium illustris et magnifici Stephani comitis de Signa etiam litteras vestras accepimus super capitulis per vos prius ad nos missis ac per nos acceptatis, que grata et rata apud vos futura scribitis et ad plénum quorum exequutionem promptum vos ofertis. Ceterum cum facultas tempusque preterierit antequam ad vos ipse illustris comes cum predictis capitulis accesserit ac propterea necessarium sít, quod eadem capitula, ut robur suum obtineant, denuo componantur atque invicem per nos et vos, atque alios, quos tantum negotium tangit, ea fir­mentur, vos rogamus, quatinus si quod firmum aut aliud propositum in vobis manet, velitis per certum nuncium ve­strum aut quot volueritis quamprimum cum pleno super iis mandato ad nos mittere, cum quo de premissis iisdem agere, praticare et concludere valeamus, sicut etiam ad comitem predictum per eundem nuncium suum respondemus, per quem id nobis per litteras suas significaverat. Dátum in nostris felicibus castris contra Plumbinum, die m. mensis septembris anno a nativitate Domini M.CCCC. XXXXVIII. Rex Alfonsus. Dominus rex mandavit michi Arnaldo Fonolleda pro. lllustri 1 et magnifico viro Johanni de Hiuniad, regni Hungarie gubernatori ac vayvode partium transsilvanarum etc. devoto nobis plurimumque dilecto. CCCLVII. 1448. szept. 3. Piombino. V. Alfonz nápolyi és aragoniai király levele Frangepán Istvánhoz, a Hunyadi Jánossal kötött egyezmény megerősítése tárgyában. Fényképmásolatról a barcelonai aragon lltárból, Reg. 2057. köt. 74b —75a 11. Rex aragonum etc. 1 Külczím gyanánt a szöveg alatt följegyezve. 1448. sept. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents