Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
Nouacouich de Hostrouica, castro constituto in Liga cum quibusdam villis constitutis et positis in Gazga diocesis nostre segnensis nomine Camenich 1 et aliis duabus nuncupatis Poduerch cum illis gratiis, libertatibus, privilegiis, tam apostolicis quam regalibus et immunitatibus, que ipsi habebant et quibus ipsi potiebantur in illo dominio dum essent, tam spiritualibus quam temporalibus, secundnm consuetudinem illius patrie ac illius diocesis datam per serenissimos dominos reges regni Ungarie et confirmatam per summos pontifices, et per consuetudinem approbatam, videlicet quod quilibet nobilis sit liber de decirnis dandis, nec tenetur eas dare de proprio oreo aut de propria ara, 2 et decimum obagionem de suis propriis ultra se potest sibi eligere in partém eorum alio vocabulo intitulatum decimum roas, 3 nichil eis ultra adiecendo, quam illius patrie consuetudo in predictis servet, specialiter illius loci, de quo facta est permutatio, videlicet de Hostrouica in Licha. Nos vero cum capitulo nostro segnense, venerabile viro presbytero Jacobo Scepcouich ecclesie nostre gloriose virginis Marié de Segna archidiachono, presbytero Petro Podiuig archipresbytero, domino Georgio Sparosig primicerio, domino Georgio Cucura 4 canonico et vicario nostro, domino Johanne Sucgarig 5 canonico, domino Simoné canonico, domino Miroticha 6 et domino Guriza 7 canonicis predicte nostre ecclesie et aliis eorum fratribus ad hec specialiter vocatis, ut unusquisque iuxta suam conscientiam bene percuntaretur et agnosceret, si factum propositum et permutatio predicti magnifici domini esset bona et utilis pro augumento, statu et honore istius patrie et istius episcopatus, ac etiam si ista talis permutatio esset per nos ex parte ecclesie acceptanda, consentiencla et coníirmanda; qui omnes 1 Ramerak a zengi káptalan átiratában. 2 dica ugyanott. 3 Rowas ugyanolt. 4 Kwkona ugyanott. b Zwytharyth ugyanott. 6 Gyrothyna ugyanott. 7 Jwrycza ugyanott.