Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

singulos centum quadraginta florenos auri ipsi Petro in certo termino mediantibus vestris litteris prefixo et iam retrolapso pro vestra et dictorum fratrum vestrorum parte sub conditione in ipsis vestris litteris expressata solvere assumpseritis, vosque unacum predictis Martino et Sigis­mundo fratribus vestris partém vestram ipso prefixo termino r , adveniente prefato Petro soiveritis, tamen nec ipsimet ceten fratres vestri huiusmodi sumpmam florenorum, quoad par­tém eorum cedentem ipsi Petro solvissent, neque vos pro parte eorum iuxta premissum vestrum assumptum eidem Petro solvere curassetis in eiusdem Petri preiudicium atque dampnum; super quo supplicatum extitit ipsi Petro de Zyrinio per nos de condigno iuris remedio provideri. Unde cum nos non velimus prefatum Petrum de Zrynio in premissis dampnum pati aliquale, igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus habitis pre­sentibus, et rebus prout narrantur se habentibus, pro parte fratrum vestrorum premissorum iuxta premissum vestrum ut prefertur obligamen per predictos fratres vestros super pre­missis memorato Petro de Zrynio satisfactionem impendere, seu exhiberi facere debeatis et aliud, ne idem Petrus super premissis nostre urgeatur peramplius querulari maiestati, non facturi in premissis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, in festő assumptionis Marié virginis, anno Domini M. quadringentesimo XL. CCCXXI. 1441. jan. 22. Komárom. Erzsébet királyné megbízó levele Rosenberg Ulrikhoz küldött követe Frangepán Zsigmond számára. Eredetije papíron, hátán papírral fedett töredezett pecséttel a Schwarzenberg-család wittingaui lltárában Orig. hist. nr. 510. Regestája Lichnowsky, Geschichte des Hauses Habsburg VI. k. XL 1, Commissio propria domine regine. Elizabeth Dei gratia regina Hungarie, Dalmatie, Croa­tie etc. heresque et domina regni Bohemie, necnon Austrie et Stirie ducissa etc. 1440. aug. 15. i

Next

/
Thumbnails
Contents