Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

similiter Wegle, Segnie et Modrusse comitis, fratris utputa eorum, indebite usurpato, ipsam dominam Katherinam ex iuribus eiusdem titulo pignoris de iure concernere comperto, in novem partes seu portiones rectas et coequales iuxta regni consuetudinem, vigore certarum litterarum suarum exinde confectarum dividi et sequestrari debere decrevisse et commisisse agnovimus, sic et eodem modo nos unacum prelatis et baronibus nostris maturi superinde deliberantes decernimus atque volumüs, ut omnes huiusmodi civitates, castra, oppida, ville et quelibet alia iura possessionaria, imrao thesauri, argenteria aliaque omnia bona mobilia et immobilia prescriptorum filiorum dicti condam comitis Nicolai ab eodem in ipsos devolute, hereditarie ut prefertur et paterne, tam nunc erga manus ipsorum existentes, quam etiam predicta duo castra Bwsan et Rybnyk vocata, que etiam ad presens apud manus prelibate domine Barbare, consortis ipsius Nicolai filii predicti Nicolai comitis certis ex causis hebere 1 perhibentur, dempto solummodo preli­bato castro Cethyn, quod prefatam dominam Katherinam, relictam ipsius condam comitis Johannis pignoris titulo legi­time concernere asseritur, in prescriptas novem partes ac rectas et equales portiones iuxta regni nostri legem et con­suetudinem dividantur, sic videlicet, quod portiones ad par­tém memorati condam comitis Johannis in predictis civita­tibus, castris, oppidis, villis et aliis iuribus possessionariis, necnon thesauris et argenteriis, ac ceteris rebus et bonis cedentes Georgio filio et prefate domine Katherine, relicte eiusdem condam comitis Johannis assignentur; portiones vero ad partém prelibatorum Nicolai et Bartholomei comitum in eisdem civitatibus, castris, oppidis, villis et aliis iuribus possessionariis. necnon thesauris, argenteriis et ceteris rebus et bonis devenientes eisdem Nicolao et Bartholomeo comi­tibus relinquantur; alie autem portiones residue ad unius­cuiusque ipsorum aliorum comitum, utputa Stephani, Dwimi, Martini, Andree, Sigismundi et Iwan partém in premissis omnibus cedentes eisdem secundum legem et consuetudinem 1 habere helyett.

Next

/
Thumbnails
Contents