Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
potestatisque plenitudine et gratia speciali nostre maiestatis, de consensu quoque et beneplacita voluntate serenissime principis domine Elisabeth regine, conthoralis nostre carissime, prelatorum etiam et baronum nostrorum ad id accedente consilio, nove nostre donationis titulo et omni eo iure, quo nostre rite et legitime incumbunt maiestatis collationi, prius manus nostras regias de eisdem omnino seqnestrantes dedimus, donavimus et effective contulimus, immo damus, donamus et perhenniter conferimus irrevocabiliter hábendos, colligendos et percipiendos. Quocirca vobis ipsorum proventuum mardurinalium recollectoribus pro tempore constitutis firmissime committimus et mandamus, quatenus presentium notitia habita prenominatum comitem Martinum et cunctos eius successores nusquam et nequaquam contra formám premisse donationis et gratie speciális nostre serenitatis perturbare, dapnificare, aut molestare, seu vos aliqualiter ad colligendum, seu exigendum ipsorum proventuum mardurinalium per prefatas possessiones atque tenuta castrorum Lypocz et Oklych iamdictorum ingerere, aut de eisdem vos intromittere, vei iobagiones eorum et incolas Tatione exactionis proventuum pretactorum aliqua occasione adinventa aggravare, seu eos vei aliquem ex ipsis ad dandum et solvendum dictos proventus artare, astringere et compellere presumatis, nec in his secus facere debeatis harum nostrarum, quibus sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio litterarum munitarum mediante. Dátum Bude, feria secunda proxima ante festum nativitatis beati Johannis baptiste, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono. 1439. jun. 22. Frangepán-Oklevéltár 1. 21