Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

simulcum pretactis suis pertinentiis et utilitatibus universis. ac tributo in prenominato districtu Lapacz exhigi solito pre­libatis domine Katherine ac Georgio filio eius pro premissis quinque millibus florenorum auri denuo et ex novo sic et eodem modo, prout prenominatus Mathko banus vigore litterarum suarum pretactarum iamdictis domine Katherine et Georgio filio eius auctoritate nostre maiestatis dinoscitur impignorasse impignoramus et obligamus; tali modo quod quandocumque nos vei nostri successores, reges utputa Hungarie prefatum castrum Érmen redimere voluerimus seu voluerint, extunc iidem domina et filius eius, aut ille seu illi, cui vei quibus iam sepedicti domma et filius eius huius­modi pecunie summám in vita aut in morte legaverint seu commiserint, nobis aut eisdem nostris successoribus absque difficultate, rehabitis tamen prius ipsis quinque millibus flo­renorum auri, remittere et resignare debeat et teneantur. Assumimus etiam nostro et ipsorum nostrorum suc­cessorum, regum scilicet Hungarie nominibus et in solidum pollicemur prenominatos dominam Katherinam et Georgium natum eius, ipsiusque Georgii successores, illum etiam seu illos, cui aut quibus iidem ut prefertur dictam summám pecunie legaverint seu commiserint, in pacifico dominio iamsepius dicti castri et suarum pertinentiarum cunctarum prenotatarum, usque tempus redemptionis earundem intra et extra iudicium contra quoslibet impetitores, causidicos et actores inconcussos et indempnes tenere et conservare ac expedire, pariterque tueri facere propriis nostris et eorundem nostrorum successorum regum laboribus et expensis harum nostrarum, quibus sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Dátum Prage, in vigilia festi beati Bartholomei apo­stoli, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quinqua­gesimo primo, romanorum vigesimo septimo, Bohemie de­cimo octavo, imperii vero quinto. i 1437. aug. 23.

Next

/
Thumbnails
Contents