Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
de genere Bucianorum, Simon Budoyeuich de genere Vhnachac et Wok Berislauich de - genere Ciprianorum iudices iurati nobilium corvatorum sedis tiniensis, memorie commendantes tenore presentium sigfnificamus quibus expedit per presentes, quod cum nos unacum nobilibus regni Crovatie nonnullis consedissemus ad ius reddendum unicuique postulantibus eam, tunc de medio aliorum causidicorum exurgens coram nobis vir nobilis Andreas Wksich de Starawaz de Bussan legitimus procurator viri magnifici domini Nicolai filii condam Nicolai de Frangepanibus Wegle, Segnie, Modrussie etc. comitis nomine et in persona ipsius magnifici comitis nos de consuetudine regni Crovatie tali modo interrogasset dicens, quod licet predictus magnificus condam Nicolaus de Frangepanibus Wegle, Segnie, Modrusie etc. comes, regnorum Dalmatie et Crovatie banus, páter prenominati moderni domini Nicolai de Frangepanibus eorundem Wegle, Segnie, Modrusie etc. comitis quasdam possessiones seu comitatum Bussane vocatas a serenissimo principe domino Sigismondo Dei gratia rege Hungarie etc. pro pignore habuisset, nunc autem \date nobisV consuetudinem regni Crovatie, si idem condam magnificus dominus Nicolaus comes et banus easdem possessiones seu comitatum Bussane dictum sibi pignori 2 obligatione pertinens filio suo prenominato, moderno magnifico domino Nicolao aut uxori eiusdem vei aliquibus aliis dare, alienare, vendere vei impignorare potuisset vei non. Nos vero prenominati Ywan lucumtenens vicebanatus ac iudices unacum nonnullis nobilibus regni Crovatie nobiscum in iudicio consedentibus, habito inter nos maturo consilio et deliberatione secundum consuetudinem regni Corvatie invenimus et deliberavimus, ac consuetudinem regni Crovatie dedimus, quod prenominatus condam magnificus dominus Nicolaus de Frangepanibus Wegle, Segnie, Modrusie etc. comes, regnorum Dalmatie et Crovatie banus possessiones et comitatum Bussan sibi pignori obligatas filio 1 daremus helyett hibásan. 2 pignoris helyett hibásan. Frangepán-Oklevéltár I.