Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
ápr. 24. rex, ac marchio brandenburgensis, sacri romani imperii archicamerarius, necnon Bohemie et lucemburgensis heres omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentium notitiam habituris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Regie maiestatis sublimitas generosa licet omni generaliter exaltationi dignetur et utilitati prospicere, eo quod solii regalis decorem fidelitas custodita magnificat et observata extollit perseverantia in subiectis, eorum tamen profectibus et commodis merito intendit uberius, qui in sacre corone tide pariter et devotione iugiter persistentes propensioribus virtutum studiis et indefessis laboribus in eius obsequiis pre ceteris insudarunt. Sane universorum tam presentium quam futurorum notitie harum serie declaramus, quod cum nos prelatorum, báronum et potiorum regni nostri procerum communicato consilio et sana deliberatione exinde subsecuta id statuendum decreverimus, et ubique in regno nostro fecerimus publice proclamari, ut universe littere condam serenissimi principis domini Lodovici regis Hungarie etc. soceri, et predecessoris nostri carissimi sub ipsius secreto sigillo tantummodo, et serenissimarum principum dominarum, Elisabet matris et Marié conthoralis, reginarum dicti regni Hungarie nostrarum carissimarum felicium recordationum, necnon nostre sub earum atque nostris tam maioribus, quam minoribus sigillis super factis quibusvis et presertim possessionariis pro quibusvis personis dignitate quavis et conditione fungentibus, ecclesiasticis utputa et secularibus date et assignate pro tollendo omni dubio, removendo scandallo et ad evitanda multa atque varia, que propter sigillorum ipsarum dominarum reginarum atque nostrorum deperditionem, ac nostri tam minoris quam maioris videlicet duplicis ex causis et rationibus legitimis confractionem in multorum iuribus et presertim possessionariis dampna gravia et periculosa detrimenta hactenus evenire potuerunt, a festő beati Georgii martyris iam proxime preterito usque festum eiusdem primitus affuturum sub pena revocationis, anullationis et cassationis huiusmodi litterarum non producendarum per