Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

dicte venditionis non molestare, inquietare seu impedire vei quovismodo sive colore acquisito perturbare, sed potius a volentibus perturbare protegere et defensare, et contra huius­modi impetitores seu molestantes in iudicio nos opponere cum effectu nostris propriis sumptibus, laboribus et expen­sis, quandocumque et quotienscumque fuerit opportunum. Si autem nos, aut nostri heredes prenominatum domi­num comitem Nicolaum, sive suos successores quoscumque in dominio predicti castri Rybnyk et cuiuslibet partis eius et suarum pertinentiarum illesum tenere, conservare, prote­gere et defensare nollemus, non poSsemus, aut quovismodo recusaremus, extunc volumus incurri penam viginti millium ducatorum de bono et puro auro et eo nos convictus in ea pena si contrafecerimus existamus, quam penam extunc coram quovis iudice ante litis ingressum deponere et solvere teneamur. Pro qua quidem pena ac omnibus et singulis prescriptis firmiter observandis obligamus eidem domino comiti Nicolao et suis heredibus omnia et singula bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam pre­sentes litteras nostras sigillo nostro pendenti munimine robo­ratas eidem domino comiti Nicolao duximus concedendas. Dátum Zágrábié, in festő beati Dominici confessoris anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto. CLXXII. 1394. aug. 6. A zágrábi káptalan örökvalló levele Miklós vegliai comes számára a Prodavízi Mikestől neki eladott Ribnik váráról és tartozékairól. Eredetije hártyán, rózsa-lilaszínű selyemzsinóron függő töredék­pecséttel az orsz. lltárban MODL. 33979. (Neoreg. a. 1645. 3.) Kiadása Fejér, Codex dipl. X. 2. 215 1. (C)apitulum ecclesie zagrabiensis, omnibus Christi fide­libus tam presentibus quam futuris presentium notitiam habituris salutem in eo, qui est vera salus. 1394. aug. 5

Next

/
Thumbnails
Contents