Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
Sigismundus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque rex, marchio brandemburgensis, sacri romani imperii archicamerarius, necnon Boemie et lucemburgensis heres, omnibüs Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Merita nostrorum obsequiosa fidelium non solum applicanda sunt premiis, sed gratiosis officiis decoranda, ut sicut fideles ipsos devotionis sinceritas ornat internis, sic nostro favore se gaudeant externis honoratos. Proinde ad universorum notitiam tam presentium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod nos pensantes et in regalibus precordiis digna mentis meditatione diffusius revolventes preclaras fidelitates, laudedigna obsequia, ac sinceras et virtuosas complacentias dilecti affinis et fidelis nostri magnifici et spectabilis viri domini Johannis comitis Wegle, Modrusse etc. ac regnorum nostrorum Sclavonie, Dalmatie et Croatie bani, quibus idem dominus Johannes recolende memorie olim serenissimis principíbus videlicet domino Lodovico patri et Elisabeth matri, necnon illustrissime domine Marié consorti dictorum regnorum regi et reginis nostris carissimis et tandem nobis sceptrum et coronam dictorum regnorum favente Deo feliciter adeptis in plurimis nostris et regnorum nostrorum agendis, prosperis scilicet et adversis totis suis viribus et conamine, persone et rebus suis non parcendo, iuxta desiderium et vota nostra studuit multimode complacere et hocipsum inantea presto et paratum se offert exhibiturum; sed et recensentes sinceritatis zelum fideique inviolabilem constantiam, quem et quam progenitores ipsius domini Johannis ad almam regni Hungarie coronam inconcusse gesserunt, ipseque gerit et gerere anhelat toto conamine in futurum : dignum itaque arbitratur nostra serenitas et consonum rationi, ut ubi multipharia precessit operum gratorutn sedulitas, condigna sequi debeat merces laborum. Matúra itaque prehabita deliberatione, de consensu et beneplacita voluntate dicte domine Marié regine conthoralis nostre precare, sano ad id fidelium prelatorum et baronum