Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
recepimus causa puri et veri mutui ab egregio viro domino comite Paulo de Zrinio, proximo nostro carissimo ducatos quatuor millia boni auri et iusti ponderis, pro quibus vero quatuor millibus ducatis habitis et integre receptis nos sibi obligamus, subinpignoramus et designamus nostrum castrum Slung cum omnibus suis proventibus et iuribus pertinentibus et spectantibus ad dictum castrum Slung, et villám nostram vocatam Tarsich, sitam prope flumen Miczniche cum eius telonio et tributo et cum omnibus 1 aliis suis proventibus et iuribus, tam magnis quam parvis quoquomodo ad dictam villám spectantibus et pertinentibus; prömittentes eidem domino comiti Paulo suisque heredibus per nos et heredes nostros predictum castrum et villám cum eorum pertinentiis et tenutis protegere, defendere et auxiliari iuxta posse, si necesse fuerit contra quemlibet et illesa omnia supradicta observare omni dolo et fraude remotis; promittendo nobis suis litteris mediantibus ipse dominus comes Paulus tum istis nostris castro, villa et tenutis eorum sibi subinpignoratis nos in aliquo dampnificare nec homines regni Hungarie, nec etiam dare aliquid subsidium boznensibus interim de dicto castro, villa et tenutis eorundem aut alicui alteri, donec predictum castrum, villám pignora nostra et tenutas eorundem in potestate sua tenebit et a nobis redimentur, que pignora nostra cum tenutis eorum semper, quandocumque voluerimus et poterimus, ipsa ab ipso domino comite Paulo libere et pacifice per nos redimi debeant et possint ad rehabendum et assignandum, habitis et receptis prius a nobis dictis suis quatuor millibus ducatis mutuatis. Item si a casu contingeret, quod Deus sua pietate advertat, predictum dominum comitem Paulum se violenter subjicere regi Bozne aut alicui alteri ad serviendum et sic coactus vim nobis facérét nocumentum, dampnum aut aliquam novitatem, quod hoc tale commissum sibi per nos non possit imputari aut notari ad dampnum pignorum, nec ius pignorum predictorum sibi possit infringi occasione pre1 suis kitörölve.