Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
mihi placuerit, et meum preceptum fuerit, C. dentur sales, qui uero cerui congregari solent, in terram poni (lebent. ÍO. In nomine Sancte Trinitatis, et individue Unitatis. Bela tercius secundi Geysce regis filius dei gracia ungarorum rex omnibus in xpo pie uiuentibus salutem in domino. Quum in presenti tantum uita salutis eterne merita comparamus, in futuro meritorum premia diuina fauente gracia recepturi, ideo in gazoíilacium domini regie sublimitatis nostre benignitas aliquid conferendum prouidit. Notum igitur fieri uolumus tam presentibus, quam futuris xpi fidelibus, quod tempore luce venerabilis archiepiscopi Strigoniensis canonicis ecclesie beati adalberti duas partes tributi de foro Strigoniensi ad ius regis pertinentis, diuine remuneracionis intuitu contulimus, terciam uero eiusdem tributi partém Job eiusdem loci existente archiepiscopo retinendo in utilitatem, et profectum predictorum canonicorum ordinauimus, quartam tantum partém ad usus regios retinentes. Ut autem hoc regie liberalitatis munus, quod pro salute anime nostre, et heredum nostrorum predicto conuentui concessimus perpetue stabilitatis robur assumat, presentis pagine patrocinio confirmamus, et sigilli nostri inpressione muniuimus. Anno ab incarnacione domini Mo. Co. LXXXVIII. Job strigoniensi archiepiscopo, Paulo colocensi electo, Petro agriensi, Bolezlao waciensi episcopis, Ugrino geuriensi, Johanne besprimiensi electis. Mogy palatino comite, Dominico curiali comite, Stephano budrugiensi comite existentibus, Saul cenadiensis electus hanc cartam annotauit. 11. Xn nomine Sancte trinitatis et individue unitatis Hemericus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chrouacie, Rameque Rex in perpetuum. Glória regum in solio presidencium tunc digne celebri laudum preconio a subditis atollitur si predecessonum regum prouida, ac salubris ordinacio maneat inconcussa. Proinde nouerint vniuersi presentes, ac posteri, quod nos karissimi patris nostri domini Bele quondam incliti Regis hungarie pie recordacionis deuocionem, quam habuit erga sanctam Strigoniensem ecclesiam et donacionem, quam de tributo fori Strigoniensis eidem ecclesie, et fratribus in ea residentibus salubriter fecerat in nostri pectoris armario deuote recondentes et ratam habentes, volentesque tam pro nostre quam ipsius karissimi patris nostri remedio anime donacionem eius salutarem ampliare, ut sit pacifica in perpetuum de consensu episcoporum et baronum Regni nostri locum fori Strigoniensis cum fundis, mansis, et edificijs a portu danubij minoris, ubi pisces in uiuarijs seruantur, versus orientem directe usque terminum fosse, et abhinc versus lacum aque calide, usque portum eisdein danubij intra ambitum circumquaque existentibus et cum inquilinis eidem ecclesie et fratribus residentibus in eadem dedimus, donauimus , et contulimus perpetuo , et irreuocabiliter possiclendum tenendum et habendum, uolumus eciam, quod ijdem hospites, et inquilini sint distincti a uico latinorum et nullo iure in ipso uico residentibus subiaceant, sed solo iusto seruicio