Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
ornatus ad cultum divinum preparatos, privilegia, Literas tam nobilium Regni, quam ipsius ecclesie fecit asportari, ex multis privilegiis autem et generatim in quibus penclentia sigilla manebant, manu sacrilega in sua multitudine sociata crudeliter laniavit, et maximé literas et privilegia ipsius ecclesie, que privilegia post beatum Regem Stephanum per diversos Reges successive in regimine succedentes data fuerant in perpetuam donationem possessionem Capitulo Strigoniensis ecclesie supradicte perpetuo deuotarum, videlicet privilégium de Keszteulcli, privilégium de Durug, privilégium de Zalasum, privilégium de Damas cum aureis Bullis confecta, quedam cum cereis, in quibus "mete, et signa ipsarum possessionum distingui videbantur, destruxisset, laniasset, aut secum detulisset pro suo libito voluntatis, dei timore postposito, et in sue ecclesie grave detrimentum ac imprimis ecclesie Strigoniensis gravem ruinam, et iacturam pro eo, quod ipse prepositus, et Capitulum contra sententiam Romani pontificis perprius latam eidem Venceslao, et filio suo violenter introducto noluerunt obedientiam, et reverentiam tanquam Regi congruentem exhibere, eligentes potius subire pericula rerum, personarum et commodorum, quam mandatis Apostolicis, et Justicie contraire, hiis nam nos, et presentes ordine premisso, quemadmodum etiam liec omnia patent, et nota sunt omnibus regnicolis, et toti regno, petierunt a nobis diligenter, et constanter, ut eis super protestatione huiusmodi facta literas nostras in signum rei perpetue concedere dignaremur. Nos igitur iustis petitionibus ipsorum, et supplicationibus pie, et iuste condescendentes, ne Ius eorum tani crudeliter turbatum et conculcatum depereat sed potius in esse suo conservetur literas nostras testimoniales Sigillo nostro pendenti roboratas propter conservationem temporis longioris eisdem duximus concedendas. Dátum in festő omniuni Sanctorum. Anno domini 1304. 8. Sanctissimo in Christ.o patri et domino domino Clementi diuina disponente gracia Sancte Romane, et vniuersalis ecclesie supremo Pontifici domino, et benefactori ipsorum metuendo. Emericus Waradiensis, Johannes Nitriensis, Augustinus Zagrabiensis, Stephanus Yesprimiensis, Nicolaus Jauriensis, et Georgius Syrmiensis dei, et ipsius gracia ministri humiles deuota pedum oscula beatoruni, nec non obedienciam debitam et deuotam, cum studio fidelissimi famulatus. Inter cetera miserande sortis regni Hungarie incommoda, et reformacionis eiusdem negocia supreme necessaria, que nos humiles, et deuotos íilios vestre sanctitatis ad coinmune perlamentum, et tractatum venire in communem locum coegerunt, licet quisque nostrum proprij parietis incendia destruccionesque ac deuastaciones ecclesiarum suaruin intus, et extus adeo exustarum, vt de facultatibus ipsarum vix testa remanserit, qua possit igniculus postulari describere, non sufficeret, et in scribendo deficeret, quia tamen in casu alte turris circumiacencium edificiorum ruina magis sólet esse manifesta, et dolentis iactura capitis facile defluat in membra, de venerabili patre domino Thoma per dei et vestre Sanctitatis gráciám archiepiscopi Strigoniensis deuoti in Christo filij vestri eiusque erupcionis, et ecclesie sue destruccionibus, si ad plénum 11011 possumus, aliqua tamen decreuimus sanctitatis vestre pedibus dirigenda. Hic