Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

3. JVf athias dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie, etc. Ad perpetuam rei me­moriam. Etsi omnibus principibus katholicis cure esse debeat, vt laudi, et honori beatis­sime virginis Marié intendant deuote, Nobis tamen potissimum, qui sub eius patronatu huius Regni a Sanctissimo Stephano primo christiano Rege Hungarorum ipsi virgini com­mendati principatum gerimus debito est, vt quicunque possumus in laudem, et honorem eiusdem virginis conferamus deuotissime. Itaque ob singularem deuocionem nostram, quam ad ipsam beatissimam virgínem Mariam habemus, cuiusque precibus, et interuentu res nostras, et principatus nostri in terris post deum specialiter dirigi, et nos ipsos in celis, pie confoueri speramus, Capelle sue ad latus ecclesie Strigoniensis fundate, consequen­terque fideli nostro Venerabili Petro decretorum doctori, moderno Rectori eiusdem Ca­pelle, et Canonico eiusdem ecclesie Strigoniensis, omnibusque successoribus Rectoribus suis id perpetuo annuimus et concessimus; vt omnes, et singuli subditi dicti Regni nostri cuiuscunque Status, condicionis, et dignitatis, presentes, et futuri possessiones, porcionesque possessionarias, ac alia quelibet iura, et bona eorum vbiuis habita, et ha­benda quomotocunque nominentur, prefate Capelle, consequenterque dictis moderno, et successoribus Rectoribus suis sernper, dum cis placuerit, in vita scilicet, et tempore agonis testamentaliter legare, aut vendere, vei permutacionis titulo, aut aliter quomodo libet, prout scilicet voluerint, donare, conferre, et disponere, ipsique modernus, et omnes successores Rectores ipsius Capelle huiusmodi possessiones, porciones, iura, et bona pro eadem Capella, consequenterque pro se solumodo vigore presencium literarum nostrarum acceptare valeant. Non obstante eo, quod fortassis huiusmodi possessiones, ac porciones, iuraque, et bona per proximiorem vicinitatem interdum alij, vei empcionis, vei permuta­cionis titulo ex consuetueline dicti Regni nostri pro se acceptare possint, ymmo annui­mus, et concedimus harum literarum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum est appensum vigore et testimonio mediante. Dátum Bude sabbato proximo ante festum Inuencionis sancte Crucis. Anno domini Millesimo quadringentesimo, Sexagesimo septimo. Regni nostri anno decimo. Coronacionis vero quarto. os Uladislaus, dei gracia Rex Hungarie, Bohemie, etc. Memorie connnendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod nos debitum haben­tes respectum ad multiplicia, et grata obsequia Reverendissimi in Xpo Patris Do­mini Thomae Tituli S. Martini in Montibus Sanctae Romanae ecclesiae, Presbyteri Cardinalis, Strigoniensis et nobis ab initio usque assumptionis nostrae ad culmen, et so­lium regale huius Incliti Regni nostri Hungáriáé officiosissime prestita, moti praeterea, et inclinati eiusdem precibus nobis praeterea devote, ac humiliter porrectis, ceterisque aliis rationibus, et causis animum nostrum movenclo, et praecipue, quoniam cum de obitu suo cogitare, et intentionem se circa finem vitae suae versari recognoscamus, id cidem pro singulari nostra erga eundem Benevolentia, et gratia speciali, Regiaeque potestatis

Next

/
Thumbnails
Contents