Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

nostri fecit assercio plenam fidem. Nos itaque considerantes quod etsi quilibet contractus inter quoslibet bona fide initi per reges et principes debeant in suo uigore conseruari, illi tamen contractus quos reges ipsi, et principes cuin sacrosanctis ecclesijs ineunt, tanto solidius debeant subsistere, quanto eminencior auctoritas eos firmát, permutacionem pre­dictam ratam gratam firmám et acceptam habemus et eam regie approbacionis admini­culo de predictorum baronum, et prelatorum regni nostri consilio roboramus et ex certa sciencia cofirmamus, uolentes ipsam uillam Zalka beato Adalberto, et per eum Strigo­niensi capitulo tum ex hac nostra confirmacione applicatam pérhenniter conseruari, et alijs bonis Strigoniensis ecclesie incorporari perpetuo ac coniungi. Ut igitur sepedicte per­mutacionis, et presentis nostre confirmacionis series successiuorum uarietate temporum nequeat obscurari, ad perpetuam rei memóriám, et munimen presentes literas duplicis sigilli nostri karactere fecimus insigniri. Dátum per manus magistri Benedicti prepositi Budensis ecclesie, aule nostre uicecancellarij dilecti, et fidelis nostri anno dominice in­carnacionis Mo. CCo. Septuagesimo quarto. Regni autem nostri anno secundo. Metropo­lica sede Strigoniensis ecclesie vacante Yenerabilibus patribus Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quin­queecclesiensi, Paulo Wesprimiensi, Aule nostre, Cancellario, Philippo Wachiensi, Aule do­mine regine karissime consortis nostre cancellario, Lodomerio Waradiensi, Timotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi, et Petro Transiluano episcopis ecclesias dei feliciter gu­bernantibus. Dionisio palatino, Comite de Oclijch, Judice Cumanorum, Herrico bano to­cius Sclavonie, Nicolao Woywoda Transiluano, Comite de Sonuk, Joachimo magistro thawarnicorum nostrorum, Comite de Pylis, Paulo bano de Zeurino, Reynaldo magistro dapiferorum nostrorum, Comite Zulgageuriensi, Herbordo magistro agasonum nostrorum, Comite de Barana, Laurencio magistro pincernarum nostrorum, Comite de Kewe, et de Crasov, Johanne Comite Supruniensi, Gregorio Comite Castri ferei, Moys magistro tha­warnicorum domine regine karissime consortis nostre, Comite de Symigio, Dedalo Comite Zaladiensi, Jacobo Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni nostri tenen­tibus et honores. 2. Xjadizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodo­merie, Cumane, Bulgarieque Rex omnibus Xpi fidelibus presens scriptum intventibus salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium, harum serie uolumus peruenire. Quod cum venerabilis páter Lodomerius dei gracia archiepiscopus Strigoniensis dilectus, et fidelis noster primum ecclesie Waradiensi presidens, et nunc sanctam Strigoniensem ecclesiam matrem nostram feliciter gubernans, in feruore fideli­tatis iugiter persistendo, non solum spirituali, sed et temporali nostre, et tocius Regni nostri saluti consulens, Regni et nostri refonnacioni summc necessarie prouide, prudenter, et incessanter insistens, gráciám Regiam i tam karissimi patris nostri Stephani Regis illustris recordacionis, quam nostram tociusque Regni nostri, fauorem insignibus obse­quiorum inpensionibus sibi, et ecclesijs quibus preesse meruit dignus fuerit conparare.

Next

/
Thumbnails
Contents