Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
sis. Quod quia quedam particule possessiotiarie- fratrum nostrorum in xpo karissimorum videlicet Capituli ecclesie nostre predicte in vicinitate ville predicte ecclesie nostre Wdward vocate existentes, Aaz vocate. Item clue mansiones Jobagionum in villa sancti Pauli nominata similiter ecclesie nostre residentes, nobis et dicte ecclesie nostre sunt admodum vtiles, et necessarie, ob hoc dicti fratres nostri easdcm cum suis vtilitatibus nobis, et ecclesie nostre in concambium, et permutacionem infrascripte decime ecclesie nostre dederunt, et donauerunt perpetuo Iure, et irreuocabiliter possidendas, tenendas et habendas. Nos vero in concambium predictarum possessionum, et suarum vtilitatuin vniuersarum dedimus, et donauimus eisdem fratribus nostris et Capitulo predicte ecclesie nostre decimam ville Nána, que erat archiepiscopalis scilicet tam frugum, quam apum, et agnellorum cum proprietate sui dominij in perpetuum pleno Iure per jdem Capitulum possiclendam, tenendam, et habendam. In cuius permutacionis testimonium presentes nostras litteras eidem Capitulo fecimus emanari. Dátum Strigonij in festő beati Johannis apostoli, et ewangeliste ante portám latinam. Anno domini M-mo. CCC-mo. Quingagesimo, Quarto. 77. Demetrius miseracione diuina Tituli sanctorum quatuor coronatorum sacrosancte Románc ecclesie presbiter Cardinalis ac sancte strigoniensis Ecclesie gubernátor et loci eiusdem comes perpetuus, apostoliceque sedis in Regno Hungarie et Polonie Legátus, omnibus xpi fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos presentes nostre littere, vei effectus earumdem peruenerint, salutem in domino cum felicitatis corporis, et anime continue incremento, pro Humani redempcione generis de supremis celorum ad ijma mundi descendens et tandem mortem subiens tomporaiéin dei filius dominus noster Ihesus xpus in Ecclesie sue fundamento Yenerabile corporis et sanguinis eius sacramentum claro nitore coruscare instituit, vt vniuersalem eius illuminaret ecclesiam et currentibus in stadio sua ueneracione rectum iter insinuando, ostenderet, quo ad salutis viam possent deo miserante facilius peruenire, nobis eius corpus in cibum, et sanguinem in poculum tribuendo, volens hoc fieri in eius commemoracionem, vt precipuum et insigne memoríale sui amoris exymij, quo nos dilexit, esset nobis precelsum et venerabile sacramentum memoriale inquam mirabile et, stupenclum tutissimum, et super omnia alia inessc preciosum, in quo profecto reficimur ipsius presencia saluatoris. Excellentissimum igitur hoc sacramentum adorandum, venerandum, colendum, glorificandum, et precipuis magnificanduni laudibus, dignisque preconijs in digna Dei strigoniensi ecclesia, que in regno panonie inter cunctas xpiane religionis ecclesias, et katholice fidei Turris firma fűit, caput, et magistra speciali preconio exaltandum, cunctis quibus possumus honorandum studijs, deuotis affectibus a xpi fidelibus prosequendum, - sinceris vii'ibus intus et foris retinendum. Nos igitur ad prefatum corporis et sanguinis viuificum sacramentum Iliesu xpi, qui est sanctorum omnium glória, et corona magne, et debite deuocionis gerentes affectum, meditacione sedula in nostri cordis archyuo adudum reuoluentes huius