Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
uero, que in posterum aduenerunt ipsi Ecclesie a quocunque quolibet titulo sic duximus disponendum: ut tercia parte preposito detracta, due partes salue integreque, et intacte ipsis Canonicis remaneant inter se equaliter dividende. Exceptis rebus mobilibus et minutis, que ex testamento, siue donacione causa mortis quisque fidelium pro remedio anime sue siue remissione peccatorum suorum donauerit, siue legauerit Ecclesie eidem, que mobilia uel minuta sic specificata pro uita, et sustentacione, seu ad vsum presbiteri parochialis, et curati eiusdem Ecclesie uolumus reseruare. Cui eciam decimam vílle Petthyen ad maiorem uite sue sustentacionem duxims concedendam, cuius quidem presbiteri officium esse uolumus: quod ipse sacramenta Ecclesie suis parochianis ministrare teneatur, Canonici vero, et prepositus simul per Ebdomadas continuata vicissitudine Ecclesiam- officiare teneantur in celebracione missarum, aliorumque diuinorum officiorum. Eleccionem autem et institucionem ac destitucionem eiusdem presbiteri racione Juris patronatus, quod in eadem Ecclesia habemus nostre dignitati volumus reseruare. Per hoc tamen a Jurisdiccione Archidiaconali ipsius prepositi suptrahere non intendimus. Et ne processu temporis inter ipsum prepositum, et suos Canonicos de prouentibus preposituralibus dubietas, vei contencio oriatur, vt eciam ipse prepositus a quolibet vigorosius sua Jura valeat defensare, omnes prouentus prepositurales a fundacione ipsius Ecclesie sancti Georgij martiris vsque ad tempus datarum presencium aequisitos et possessos nos confirmantes in hijs scriptis uolumus declarare. Primo decima ville Maroth in Comitatu Borsiensi integraliter cum quarta preter porcionem Sacerdotis ibi commorantis a fundacione ipsius Ecclesie ad ipsum prepositum dinoscitur pertinere. Item decima ville Nandwr in Comitatu Ncwgradiensi similiter cum quarta preter porcionem sacerdotis ad ipsum noscitur pertinere. Item decima ville Perbethe nobilium tantum, sed non Archepiscopi in Comitatu Comariensi existentis. Item de tota decima vini Capitulo strigoniensi proueniente, preter decimas que ipsis de eorum villis proueniimt, ante praepositum sancti Adalberti, et Lectorem tollit, et detrahit decimam, prout in literis donacionis celebris memorie domini Job condam archiepiscopi plenius continetur. Item quia cathedralis arcliidiaconatus Ecclesie sancti adalberti huie prepositure est annexus, obhoc Iudicium Ecelesiasticum ciuitatis strigoniensis more Arcliidiaconatus secundum formám priuilegij íelicis recordacionis domini Lodomerij Archiepiscopi ad ipsum dinoscitur pertinere. Item duo plebani videlicet de villa latina wlgariter Olaszi vocata, Item de Scepsij, quilibet eorum in solidum singulis annis ipsi preposito tenentur dare et soluere singulas duas marcas fini argenti ad pondus Budense racione censuum Ecclesiarum suarum. Item quarta decime ville Kokoth excepta porcione Sacerdotis. Item quarte Ecclesiarum de vtroque Elefanth, de Choarch, de Sceredahel, de Chysech, de Wossyan, et de Sceplak cvm suis filialibus, quarum Ecclesiarum decimas percipit Capitulum Nitriense ad ipsam preposituram nouimus pertinuisse pariter et pertinere. Item circa villám archiepiscopalem Seeg habét terram ad vnum aratrum sufficientem et modicum de prato, que omnia et singula a fundacione ipsius Ecclesie ad vsus prepositurales pertinuisse, et pertinere dinoscuntur. De vineis autem eiusdem Ecclesie sic disposuimus ordinando: vt tercia parte preposito reseruata, due partes Canonicis eiusdem relinquantur. Nos igitur vniuersa per hec seripta declarata, vt ipse prepositus securius suos possit prouentus possi-