Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

ct Johannem a prefata terra ipsorum taliter occupata per nos auctoritate iudiciaria re­moueri. Cumque prefati Rubinus, et Johannes Ütem contestando respondissent, narrata non esse uera, et petita fieri non debere. Tandem ijdem R. et J. uoluerunt, et consen­serunt spontanea uoluntate, quod Philippus prepositus ecclesie nostre, et vnus Canonicus Strigoniensis una cum homine nostro, ad hoc specialiter deputato ad terram que occu­pata dicebatur, accederent, et eam, presente parte aduersa fide inspicerent occulata, et si in prefata terra constituti deprehenderent illám non esse de terra Rubini, etJohannis predictorum, sed pocius occupatam, quemadmodum est premissum; idem homo noster reccpto iuramento ab ipso preposito et socio suo super eo: quod prefata terra, quam occupatam dicebant, sit de iure Capituli anteclicti, eam Strigoniensi ecclesie restitueret, iustas metas ibidem presentibus partibus erigendo; alioquin ipsam relinqueret dictis Ru­bino, et Johanni ab eis pacifice possidendam. Nos igitur secundum voluntatem et bene­placitum predictorum Rubini, et Johannis clericum nostrum fidedignum, magistrum vide­licet Benedictum ad inspiciendam terram ipsam duximus cum partibus destinandum. Qui ad nos rediens presentibus partibus dixit: quod predicti prepositus et socius suus, scilicet Petrus presbiter Canonicus Strigoniensis presente parte altéra super prefatam terram constituti, eam diügencius inspexissent, et tandem iurassent, illám esse de terra ville de Scebehleb ad Strigoniensem ecclesiam pertinente, prout superius est pretactum. Vnde idem clericus noster metas in eadem terra, que prout inspectores coniicere potue­runt, circa quantitatem centum et decem iugerum protendebatur, presentibus partibus erigens, eam auctoritate nostra ecclesie restituit antedicte. Mete autem erecte hoc or­dine distinguntur. Príma meta incipit a septemtrione iuxta uiam in loco, ubi sunt due mete antique, Deinde vergit superius ad montem, ad duas metas in planicie , quarum una est ecclesie sub arbore Quercus, altéra, Rubini, et Johannis; abhinc directe uadit ad duas metas in Berch positas, et inde similiter uadit ad alias duas metas prope uiam ad antiquam metam terra et lapidibus cumulatam, et uadit in Berch, versus mericliem ad duas metas terrcas in planicie positas. Ynde directe vádit iterum ad duas metas, qua­rum una est ecclesie, altéra Rubini et Johannis sub arbore Quercus. Ab hinc in Berch eundo, peruenitur ad duas metas, quarum una est ecclesie antiqua, et alia noua Ru­bini, et Johannis, Deinde per médium vallistransuolat ad alium montem, vbi sunt due mete et inde vádit iterum ad alias duas metas in planiciepositas. Abhinc descendit in magnam vallem ad duas metas terreas. Deinde aseendit iterum ad montem lapidosum, ubi sunt due mete terree. Inde ad arborem Tolla, sub qua est meta in monte excelso. Abhinc descendit in magnam vallem similiter ad duas metas. Dein vergit superius ad magnum montem lapidosum, ubi sunt due mete, ct inde in Berch eundo peruenitur ad antiquam metam ecclesie, iuxta quam est alia meta noua. Abhinc similiter ad duas metas, quarum una est ecclesie altéra Rubini sub arbore Tulfa. Dein per eimdem Berch eundo peruenitur ad duas metas antiquas. quarum vna est ecclesie, altéra Rubinj sub arbore Quercus, et tercia posita est ex parte terre ville Pyr, ibique terra Rubinj terminatur, et incipit terra ec­clesie tenere metas cum dicta villa Pyr ex parte meridionali. Yt igitur huius facti se­ries perpctuo perseueret, nec vnquam per quempiam possit in irritum reuocari, nos pre~ dictis Rubino, et Johanne non refragantibus, sed hec omnia ita esse, affirmantibus quem­10*

Next

/
Thumbnails
Contents