Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
confirmamus, et presentis scripti patrocinio coramunimus. Nullj ergo omnino hominum liceat lianc paginam nostre coníirmationis infringere, uel ej ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit ineursurum. Dátum Laterani III. Idus Februarij. Pontificatus nostri anno Quarto decimo. 64. Stephanus dei gracia strigoniensis Archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod cum Georgius de Tyrna in iudicio villici, ceterorumque Judicum de eadem Tyrna nobis in triginta et sex marcis argenti debitor remansisset, et pluribus sibi terminis ad solucionem assignatis, non haberet vnde ipsam summám pecunie persolueret, et dicti villicus et iudices curiam, domos, agros, et alias possessiones, quas idem Georgius habuit in Tyrna pro antedicto debito nobis instituissent; nos easdem curiam, domos, agros, et alias possessiones pleno iure, sicut nobis fuerant institute, diuine intuitu pietatis, et ob remedium anime patris nostri, qui in" ecclesie beati Adalberti atrio requiescit, Capitulo Strigoniensi contulimus perpetuo possidendas. Et ut hec collacio perpetue firmitatis robur optineat, presentem paginam concessimus Capitulo supradicto sigilli nostri munimine roboratam. Dátum anno domini Mo. CCo. Quinquagesimo. 65. Stephanus dei gracia Strigoniensis archiepiscopus. Vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in auctore salutis. Ad uniuersitatis uestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire ; quod cum nos olim contra Jurk filium Othuz Bani questionem quandam mouissemus et Venerabilis Páter Benedictus Colocensis^archiepiscopus, qui pro eodem Jurk causam ipsam contra nos defendebat, in multis iudicijs fuisset condempnatus exigente iusticia, tandem idem dominus archiepiscopus, ne amplius in prosecucione eiusdem litis procederemus, quandam villám suam, quae uocatur Wrcutha iuxta Strigonium, in qua habuit terram empticiam, et eciam aliam a dominó Rege sibi donatam, cum omnibus eiusdem ville pertinencijs, et utilitatibus nobis cessit iure perpetuo, irreuocabiliter possidendam in corporalem possessionem eiusdem sine contradicione qualibet nos induci faciendo, quod est tam domino Regi, quam Capitulo Ecclesie nostre, et plurimis alijs de Regno Hungarie manifestum. Tandem nobis inquieta, v) et pacifica eiusdem ville possione diucius permanentibus, cum tempore procedente nősein porticu maioris Ecclesie nostre Strigoniensis altare in honorem beate Lucie virginis erigi fecissemus, pro remedio anime bone memorie Comitis Orbazij patris ^nostri, cuius corpus in ipsa l) Az értelem ellenére egyben van irra.