Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
Johannes dei gracia sanctae strigoniensis ecclesie Archiepiscopus vniuersis qui paginam istam inspexerint in perpetuum. Pius petencium desideriis facilem nobis conuenit prebere assensum. et uota que racionis tramite non discordant, eífectu prosequente complere. Nouerit itaque uniuersitas uestra. quod nos diuine retribucionis intuitu ad preces dominici Cantoris quam tocius Capituli ecclesiam de uilla que dicitur bulsou in honore sancte Marié cum capella eiusdem de uilla, que dicitur moch, contulimus fratribus nostris in perpetuum hac racione, quod de redditibus predicte ecclesie in festő translacionis sancti adalberti gloriosi martiris patroni nostri sollempne conuiuium prefatis fratribus annuatim exhibeatur. Yt ergo hec donacio nostra inconcusse firmitatis robur optineat, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno ab incarnacione domini Mo. CCo. VIIIo. Regnante gloriosissimo hungarorum Rege Andrea Anno regni eius quarto, Domino Bertoldo colocensi clecto. Chalano quinqueecclosiensi episcopo, Kalenda uesprimiensi, Bodezldo waciensi episcopis, Chepano Comite palatino et bachiensi, Jula comite budricensi, Moch comite posoniensi, et bursensi. 60. Johannes dei gracia sancte strigoniensis ecclesie archiepiscopus omnibus ad quos littere presentés peruenerint in domino ihesu, qui est salus omnium, salutem. Fiiü petencium desideriis facilem nos conuenit prebere assensum, et uota, que a racionis tramite non discordant, eífectu prosequente complere. Vniuersitati igitur ,omnium liquido clarescat scire uolencium, quod ad preces et instanciam dilecti in Xpo filii nostri Michaelis custodis contulimus ecclesiam sancti Michaelis de villa Zemera cum duabus Capellis eiusdem de villa Nek, et de villa Solad in perpetuum canonicis ecclesie nostre intuitu retribucionis eterne tali condicionis tenore: vt in festő omnium sanctorum annuatim celebrctur eisdem sollempne prandium de redditibus ecclesie pretaxate, et de dimidia marca eorumdem reddituum ematur cera per singulos annos ad opus ecclesie beati Adalberti. Sed quum diuturnitate temporum benefactoris sepius obliteratur memória, et quod pie uoluntatisgeritur officio, post paucos admodum dics ingratta celat obliuio, ídcirco ut hec nostra donacio perpetue tirmitatis robur obtinaat, factum scriptis iussimus annotari, et sigilli nostri patrocinio roborari. Anno ab incarnacione domini Mo. CCo. Xo. Regnante Andrea hungarorum Rege magnifico, me licet indigno sancte Strigoniensis ecclesie sedi presidente. Dominis Bertholdo colocensi electo, Reuerendo Boleslao waciensi Episcopo, Venerabili Petro Geuriensi Episcopo, Poth palatino comite, Marcello bachiensi, Bancone Bichoriensi Comitibus existentibus.