Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

est, decima die mensis raaij memorati homo regius et noster homines ad facies prae­scriptarum totális portionis possessionariae in annotata Taijna, item totalium possessio­num Szelepchen maioris, Szelepchen minoris, qitae et Mykoffalwa dicitur, ac Tazar o­mnino in antelato Comitatu Barsiensi existentium et habitarum vicinis, et commetaneis earundem vniuersis, nominatim vero omnibus nobilibus qui in Semlyer notati sunt, et insuper specialiter in portioné possessionaria in Taijna existentibus prouidis Joanne , et Benedicto Hwzar de Kyssarij, Joannis Zobonja de felsew Warad, et Joanne Synka de Bwchan, Sigismundi Bwchany Egregiorum. In Szelepchen autem utraque nobilibus Jo­anne Thajnaij, et Stephano Jookaij de Jooka, item prouidis Simoné et Barnaba Naghij de Kysherestijen, dicti Petri Gyepes, Paulo Mezaros de Wereswar, Bartholomeo Horwath, Michaele Morawka iudice de Kysffalwd, Matthiae Angijal et Andrea Chanybal de eadem Kysffalwd, Alberti Kalnay Egregiorum. In dicta item possessione Tazar proui­dis Benedicto Hronek, Joanne Hraska iurato, et Valentino Szykora de Naghmalonyan, Thomae Kistapolchanij, item Laurentio Hordos, Martino Sutore Gregorij Forgach ac Barnaba, et Georgio Drepak Petri Forgach de Gymes in possessione Hyzer commoran­tibus. Porro die Dominica Jublitate praeterita, quae erat tredecima dies praenotati mensis maij idem homo regius adhaerendo sibi testimonio nostro praedicto ad faciem praeattactae possesstonis Bessenijö, et terrae seu praedij Fyzes in eodem Comitatu Bar­siensi existentis consimiliter vicinis, et commetaneis eiusdem vniuersis, et signanter prouidis: Paulo Sywo, Ambrosio Barthal de Ohaij, Martini Spaczaij, Emerico Jakab de eadem Ohaij dominae Barbarae Pewkrij de Pethrowyna Relictae olim Michaelis Dombaij, nunc autem consortis Lucae literati de Iwanka, Joanne Baromlakij de Baromlak, mar­tini Literati nunc in Sassijn commorantis Egregiorum, ac nobilium item Laurentii Warga Benedicto Nagh, et Andrea Wyzkereztij de Loth fratrum heremitarum ordinis diui Pauli primi heremitae in Claustro ad felsew Elephant degentium, nec non Petro Thakach, Gregorio Chepes, Urbano Orle de Wdward iuratis, saepenominati Reuerendissimi domini Archiepiscopi Strigoniensis colonis, insuper Mattheo Tedez de Martos, et Michaele Zabo de Wereoche decurionibus arcis eiusdem Reuerendissimi domini Strigoniensis Oláhwy­war vocatae. Tandem infra reuolutionem eiusdem anni domini miilesimi, quingentesimi, sexagesimi, quínti, feria secunda proxima ante festum Sancti Thomae apostoli quae fűit vigesima prima dies mensis Decembris, praefatus Petrus Gyepes homo regius una cum eodem testimonio nostro magistro Joanne Markowczij ad Ciuitatem montanam Cremni­ciensem vulgo Kermecz Banija vocatam, consequenterque ad facies domus lapideae in publico Theatro eiusdem Ciuitatis inter prudentum et circumspectorum LeonardiPIel, et Laurentii Rykter domos sitam, nec non septem macellorum carnariorum, quorum duo nunc deserta, ac aedificijs penitus destituta, alia quinque conuenientibus aedificijs ornata sunt, prudentibus, et Circumspectis Valentino Leyner iudice, Joanne Nwntaller, Acha­cio Tyndl, Petro Wayth, Bartholomeo Pijsker, Jona Kolb, praefato Laurentio Rykter Georgio Pekolth, iuratis Ciuibus iam fatae Ciuitatis Cremniciensis, item Felice Hwdecz iudice, et Georgio Whrijn iurato de Kyskermecz antenomitati Reuerendissimi domini Strigoniensis colonis. Postremo idem homo Regius, et noster homines sabbato proximo post praedictum festum sancti Thomae apostoli ad faciem praedicti molendini minera-

Next

/
Thumbnails
Contents