Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

tis et presentibus accedendo introducat prefatos magistros Balk wayuodam et Drag in domínium eíusdem, statuatque ipsum ipsis eo iure, quo ad ipsos dinoscítur pertinere perpetuo possídendum, si non fuerit contradictum. Contradíctores vero, si qui fuerínt, ci­tet ipsos contra annotatos magistros Balk wayuodam et Drag no­stram in presentiam ad termínum conpetentem, rationem contra­dictionis eorum reddíturos effícacem, Et posthec 5 ipsius castri statutionis cum nomíníbus contradíctorum et cítatorum, sí qui fuerint, terminoque assígnato nobis fideliter rescríbatís. Dátum Bude, feria secunda proxima ante festum beati Georgii martirís, anno Domini M-mo CCC-mo nonagesimo, 6 Nos ígitur mandatís vestre maíestatís obedire cupientes, ut tenemur, unacum prefato Laurentio de Gyakfalua homine vestre celsítudinís, unum ex nobís, videlicet fratrem Johannem custodem ecclesie nostre ad premissa peragenda pro testimonío transmísi­mus. Tandem íidem ad nos reversi nobís concordíter retulerunt, quod ipsi feria secunda proxima post festum Penthecostes 7 de novo elapsum ad facíem predicti castri Kwar appellatí et perti­nentiarum eiusdem universís vicínis et commetaneis eiusdem iníbi legittime convocatis et presentibus accessissent, ubi legittimis die­bus permanendo antedictos Balk wayuodam et Drag ín domínium eiusdem castri et pertinentiarum suarum íntroduxissent, ipsumque cum omnibus suis utilitatibus et quibuslibet pertínentiis sub pre­mísso iure ipsís íncumbentí eisdem statuissent perpetuo possíden­dum, nullo contradíctore ipsís inibí apparente. Dátum in festő beatorum Petri et Paulí apostolorum, anno Domini supradicto. 354, 30 juin 1390 Le couvent de Lelesz transcrit, pour le voívode Balk et Maitre Drág, comtes de Mármaros, la charte émise par lui-méme le 29 juin 1390. L'original est conservé aux Archives du couvent de Jászóvár, Antíqua Documenta 1383—1399, Transcrit par ordre du roi Sigismond dans une charte portant la date du 21 juillet 1390, Cí, No. 355, Omnibus Christi fidelíbus presentibus et futuris presens scrip­tum inspecturís Dominicus preposítus et conventus ecclesie sancte crucis de Lelez salutem ín omníum salvatore. Ad uníversorum no­titiam harum serie volumus perveníre, quod Laurentíus filius Ab­rae de Gyakfalua 1 famulus magistrorum Balk wayuode et Drag comitum de Maromoros 2 ad nostram veniendo presentiam in per­5 lei manque un mot: Seriem. 6 Le 18 avril 1390. 7 Le 23 mai 1390. 1 Voir le document No, 351. 2 Sur la généalogie, voir le document No, 141,

Next

/
Thumbnails
Contents