Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)

loco contra prefatos Ztanislaum, Krapch et fratres eorum ín re­giam pr[esentiam ín quinjdenas predicti diei ipsius reambulationis cítatatus extitisset. Quibusquidem litterís exhibitis idem K[ara]pch rationem premisse contradictionis assignari postulasset per ma­gistrum [Blajsium prenotatum, Quíbus auditis et perceptis Johan­nes dictus Suluk 1 1 pro eodem magístro Blasio cum procuratoriis litterís pretaxatí capítuli Chanadiensis in presentia eiusdem comitis Stephani exurgens respondisset eo modo, quod ipse magister Bla­sius prenotate metarum erectioni pro eo contradixisset, quía pre­notati Olachi per premissam reambulationem et metarum erectio­nem magnam partículam terre de possessione sua, scilicet ma­gistri Blasii Ewzyn 1 2 vocata ad predictas possessiones Rekas et Solmos, pertinentesque ad easdem applicare voluissent. Quibus perceptis quia prefatus quondam dominus Lodouícus rex prescrip­tas possessiones per ipsum dictis Olachis collatas per veros et antiquos cursus et metas, quibus ante premissam suam collatio­nem legitime per ipsum et suos predecessores reges habite exti­tissent et possesse, a quorumlibet aliorum iuribus segregari, ab aliorumque iuribus segregatas legitime eisdem Olachis statuifacere voluisset, dictique Krapch et Ztanizlaus ac fratres eorum homines advene consuetudinarias leges et lites huius regni fere omnino ignorassent, obhoc idem comes Stephanus cum prelatis, baroni­bus et nobilibus regni deliberando in premissis in breviori termino eisdem Olachis finem debitum imponere intendisset, ígitur amici­tíam pretitulati capituli Chanadiensis dictis litterís suis median­tibus petivisset reverenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, coram quo discreti viri dominus Petrus Orodiensis 1 3 et Nicolaus Chanadiensis ecclesíarum prepositi 1 4 ho­mines regii in octavis festi beati Georgii martiris tunc proxime venturis 1 5 et aliis diebus subsequentibus ad idque sufficientibus ad facies predictarum possessionum Rekas et Solmos et ad eas­dem pertinentes vicinorum et commetaneorum suorum legitimis convocationibus factis et partibus vei eorum legitimis procurato­ribus presentibus accedendo ab eisdem vicinis et commetaneis, ceterisque nobilibus conprovincialibus et ab aliis a quíbus decens et opportunum fieret, ad fidem eorum Deo debitam fidelitatem­que domino regi et sacre corone regie conservantíbus Deo pre oculis habito, odio, favore et timore cuiuslibet partis procul abiectis de eo, sub quibus metis, metarumque cursibus et limita­tionibus prelibate possessiones Rekas et Solmos ac earum perti­nentie a parte dicte possessionis Ewzyn ipsius magistri Blasii prius 1 1 Pour la famille des Sulyok cf. Turul, IV, p. 71. 1 2 Őszén, auj. Jeszve, com. de Temes, á l'Ouest de Rékás (Csánki, II, p. 55). 1 3 Pierre de Tarkő, prévőt d'Arad (1344—1371), cf. C. Juhász, Díe Stifté der Tschanader Diozese, p. 131. 1 4 L'ouvrage cité dans la note précédente ne fournít aucun renseigne­ment sur cette personne. 1 3 Le 1 mai 1364.

Next

/
Thumbnails
Contents