Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)
Petri vicewoyuode nomine Zalo eosdem jobagiones dictí capituli de Woyasd hostilíter insequendo eosdem ín campo male pertractasset et quosdam ex eis graviter verberasset et círca equum huc et hac per crines traxisset et sic cum curribus et bobus eorum ad villám Karakó 0 vocatam duxisset. Ex quibus omnibus et aliis multís illicitis factis et damnis ac iníuriis, que tedium esset enarrare, per ipsum Petrum vicewoyuodam et de ipsíus commissione per famulos suos et specialíter vicecastellanos suos de Kechkes dictis jobagioníbus capituli de Buchard illatis et perpetratis eadem villa capituli Buchard vocata, ut premittitur, iam esset anullata et desolata. Quare predictus Michael clericus verbo et nomino predicti capituli ecclesie Transsilvane dixit protestando coram nobis, quod quia idem capitulum ecclesie Transsilvane super omnibus premissis ad presens propter potentiam magnifici viri Stephaní woyuode Transsiluane et comitis de Zonuk et per consequens Petri vicewoyuode sui iustitiam suam prosequi non potest, per hoc ipsi capitulo ecclesie Transsiluane nullum debeat vei possit preiudicium gravari, quando idem capitulum suo loco et tempore supervenienti totum ius et iustitiam suam de premissis recuperare possit in iudicio vei extra iudicium. Dátum crastino die festi beati regis Ladislai, anno Domini millesimo CCC-mo XL-o sexto. 77. 8 mai 1347 Le chapitre d'Eger transcrit pour le Roumain Karachon de Bilke et son fils Nicolas la charte qui fut délivrée par le roi Charles I á Visegrád, le 10 aoüt 1341, et qui contíent le texte de plusieurs autres documents. Une transcription est contenue dans la charte délivrée par le roi Sigismond á Bude, le 20 juin 1393. V. á cette date. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie Agriensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Nicolaus filíus Karachon Olachi de Bilke 1 de comitatu Beregh pro se et pro eodem patre ad nostram personaliter accedendo presentiam exhibuit nobis litteras patentes domini Karuli condam regis Hungarie felicis memorie tenoris et continentie infrascripte petens nos precum cum instantia, ut nos pro maiori rei evidentia et cautela uberiori totam formám earundem nostris litteris prívílegialibus ínseri nostroque sigillo communiri faceremus, quarumquidem litterarum regalium tenor talis est: Nos Karulus (etc. Suit la charte délivrée par le roi Charles I e r á Visegrád, le 10 aoüt 1341, qui contient la transcription de pluB Auj. Krakkó—Cricáu, au Nord-Ouest de Magyarbocsárd. 1 Pour cette famille cf. les notes de la charte 52.