Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

eorum ad id inducentibus, considerata etiam illa affinitate, qua praefatus Andreas Báthory post generosam et magnificam dominam Annám consortem suam filiam videlicet memorati condam Alexii Thwrzo dicto Joanne Thwrzo vinctus esset, ad talem pacis et concordiae devenissent unionem, prout sese devenisse retulerunt coram dicta personali praesentia nostra tali modo, quod praefatus Joannes Thwrzo praenotatam causam suam sopitam et extinctam, ac per omnia condescen­sam reddidisset, literasque adiudicatorias sententionales cum cunctis eiusdem processibus vanas cassas et invigorosas reli­quisset et commisisset prout reddidit et commisit coram nostra praesentia tali sub conditione, quod memoratus Andreas Báthory praescriptum castrum Scepes simul cum oppidis viliis possessionibus praediis portionibus et quibuslibet iuribus possessionarüs ad idem castrum spectantibus et pertinentibus, necnon bombardis ingenüs barbatis pixidibus pulveribus et aliis instrumentis et munitionibus eiusdem castri, cum quibus videlicet castrum ipsum ad manus praefati Andreae Báthory devenisset, quae videlicet per dictum Andreám Báthory sua pecunia propria empta et exoluta non forent, decimo die festi beati Georgii martyris nunc proxime venturi memorato Joanni Thwrzo absque omni difficultate et tergiversatione remittere manibusque suis, vei hominum suorum ad id per ipsum deputandorum dare et assignare debeat et teneatur. E converso vero memoratus etiam Johannes Thwrzo pro illa restauratione seu aedificatione praedicti castri Scepes, quas ipse Andreas Báthory propriis suis pecuniis et expensis facere procurasset, ducentes florenos Hungaricales praefato Andreae Báthory dare et persolvere teneatur prout de facto persolvisset, hoc non praetermisso, quod idem Andreas Báthory censum prae­dicti festi beati Georgii martyris nunc venturi et pertinentias praedicti castri Scepes provenientes pro se exigere non possít neque debeat, sed memorato Joanni Thurzo et hominibus suis de universis bonis et iuribus possessionarüs pertinentiis videlicet dicti castri Scepes libere et pacifice exigenti et percipienti relinquere teneatur, hoc etiam per expressum declarato, quod praefatus Joannes Thwrzo illos homines et servitores tam castellanos quam vicecastellanos pedites pixi-

Next

/
Thumbnails
Contents