Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

1526 október 28, Kőrösszeg. A Csákyak három ága : László, Ferencz és Mihály egymás között felosztják Kőrösszeg várát. A B C D E F G Nos Ladislaus et Franciscus ac Michael de Chyak uni­versis et singulis presentibus pariter et futuris hominibus, quos presens causa tangeret vei tangere dinosceretur, recogno­scimus ac fatemur, nam ea, que ex bona et matúra delibera­cione ac fraternali amore disposita sunt inter nos indigent perpetuis fulcimentis declarari, igitur nos ipsi Ladislaus ac Franciscus Chyaki omne onus et quodlibet gravamen Deme­trii et Stephani Chyaki filiorum Ladislai de Chyak ac alio­rum quorumpiam fratrum et consanguineorum nostrorum in subscriptis ad nosmet ipsos assumentes ab una ac nos ipse Michael Chyaki modo simili quodlibet onus et gravamen Emerici Petri Chyaki uterinorum, necnon Wolfgangii et Pauli patruellium ac ceterorum quorumcunque fratrum et consan­guineorum nostrorum in infrascriptis ad nos ipsum et bona nostra accipientes partibus ab altéra, quamvis enim hactenus inter nos racione et pretextu concordie et unionis edificiorum ac domorum in castro nostro Kereszegh nuncupato existen­cium et habitarum aliqua contencio et controversionis matéria atque inunio sopita et contracta fuerit, tamen nunc de bono fraternitatis amore disposicio bone concordie extitit et ad talem pacis et concordie ac unionis devenimus divisionem indissolvibilem et perpetue duraturam, quod excepta duntaxat porcione quondam domini Gabrielis Chyaki domini et fratris nostri in domibus et edificiis in predicto castro Kereszegh eidem habitis et existentibus, residuas vero domus et edificia omnes divisimus istomodo, quod primo incipiendo ab eadem porcione dicti quondam domini Gabrielis Chyaki in prenotato castro Kereszegh habita domus et pallacia ac edificia penitus in superioribus partibus et predomibus nostris ipsius Michae­lis Chyaki ac ceterorum fratrum nostrorum indivisorum utputa habitas et existentes in interiori circuitu ipsius castri Keres­szegh usque angulum magni turris, quod habetur penes puteum, ac insuper unam magnam pincernam subtus Zwzek

Next

/
Thumbnails
Contents