Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

morum honestas sic ct maturitas animi et scienciarum sufficiens pericia divinitus predecorat, ut eorum circumspeccione pro­vida quevis disposicio in hiis rebus ipsorum commendabili modo observato electis idoneis personis ad Dei honorem pro­fectumque ecclesie et fidei nostre ordinetur atque dirigatur. Proinde nos consideratis preclaris virtutibus et meritis cumu­latissimis fidelis nostri dilecti reverendi domini Nicolai de Chaak electi et confirmati ecclesie Chanadiensis quibus ipsum ab altissimo insignitum cognovimus, quo idem salubrius et melius prelature officium in ipsa ecclesia Chanadiensi exercere valeat, iuspatronatus nostrum regium quod sicut in aliis omni­bus huius regni nostri ecclesiis, ita et in dicta ecclesia Cha­nadiensi habemus, in prefatum dominum Nicolaum duximus pleno iure transferendum, ac eidem dandum et concedendum, immo transferimus ac damus et concedimus, ut ipse tamdiu, donec et quousque predicte ecclesie Chanadiensis fungetur prelatura, demtis dumtaxat prepositura maiore euisdem ecclesie Kathedralis ac prepositura minőre ecclesie Sancti Salvatoris et archidiaconatu Vltra Marusiensi, quorum collacionem nobis ipsis reservamus, universas dignitates patronatus beneficia ac cano­nicatus et prebendas rectoratusque altarium et alia quecunque ecclesiastica beneficia in ipsa ecclesia Chanadiensi et sub diiocoesu et iurisdiccione eiusdem ecclesie existencia deinceps quocienscunque quomodocunque et per quemcunque modum vacatura personis idoneis et benemeritis, quibus dignum sibi videbitur et congruum, dicti iurispatronatus nostri regalis eidem presentibus, ut prefertur effective concessa, et sua ordi­naria auctoritatibus conferre et de eisdem providere, et ius cuiuslibet disposicionis tabum beneficiorum vacare posthac contingencium idem dominus Nicolaus episcopus libere habere libereque item illo uti et frui possit et valeat harum nostra­rum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in oppido Tholna feria sexta proxima post festum Assumpcionis beatis­sime Marié virginis, anno domini millesimo quingentesimo octavo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo octavo Bohemie vero tricesimo octavo. Hártya eredetije a szöveg alá nyomott papírral fedett pecséttel a kassai részben 500. csomó 5. szám.

Next

/
Thumbnails
Contents