Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Rcstantiis exigibilibus 15265 Rf. 40 xr. inexigibilibus 8651 f. 4 xr. absque his 15482 fl. 26 xr. In Nagy-Ida parata 3975 Rf. 432/8 xr. exigibilibus 14788 Rf. 15 xr. inexigibilibus 30 f. 9 xr. sine his 18763 Rf. 582/8 xr. Göncz in parata 2116 Rf. 25 xr. exigibilibus 374 Rf., inexigibilibus 200 fl. In summa 2490 Rf. 25 xr. In totaJi in 36736 Rf. 492/8 xr. Combinatio proín instituta ostendit ut sub X. in rata Budethinensi plus reperiri 44400 Rf. 322/8 xr. praeexpositam itaque superna­tantiam quadraginta quatuor mille quadringentorum Rflore­norum sors Budethinensis peraeque partim parata, partim obligatorialibus illico exolvit et contentavit. Quoad inexigi­biles restantias autem in eo coalitum, ut si quid ex illis pos­sessor incassare potuerit, illi cedant, vice versa etiamsi plures enasci contingeret, ac num sunt exmissae compensatione neutra pars dividentium teneatur. 5. Activa debita in consignatione sub Y. specifice deducta communi voluntate omnia pro sororum nostrarum ex solu­tione destinata sunt, illorum proinde hoc scopo incassatio iurium directori concreditur. Quodsi autem comites sorores activa debita una cum ratis, quae nos concernunt, ad sortem suae competentiae acceptare noluerint, illis statim assignabun­tur, consequenter pro eo casu necessitas incassationis cessabit. In quantum porro nonnulla debita in auro et argento elocata adessent, et in tali bona ligae moneta exolutio spera­retur, illa tum inter nos quam sorores nostras aequaliter sub­dividenda reservantur. 6. Passiva debita, quae peraeque in consignatione sub Z. specificantur, ex communibus bonis Scepusiensibus Helcz­manocz Prackendorf et Kojsó ac Gömöriensibus Kövi Nandrás Deresk et Ráköss, quae eo unice fine in communi admini­stranda, et ab hac divisione, ut in puncto speciali iudicabitur, relicta sunt, depurabuntur, quae si non sufficerent in rata me­dietate per unum in alia per alium condividentium supporta­buntur, huc intellectis etiam fundationalibus piis in Budethin Szikszó Nagyida Cassoviae et allibi relictis oneribus pari ratione solvendis, eo hic per expressum stipulato, quod ad casum cum si aliquis creditorum pro communi debito unum nostrum impeteret, et (quod omni studio praecavere intende-

Next

/
Thumbnails
Contents