Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
Tarbaj Tapoly-Hermány Dobra cum praedio Domanka Mihalkó et Habura, medietate possessionum Dietrich et Remenye, duabus tertiis possessionis Lomna et una quarta possessionis Fekete-Patak, omnia autem in inelyto comitatu Zempliniensi sita, avitam successorum comitissae Annae in bonis sexus et successionis utriusque ratam successionalem constituent. Comiti Nicolao uti supra indicatum est, ex avita bonorum sexus utrusque successione nisi Csejthensibus in inelyto comitatu Nittriensi sitis atque Kosztolány ex pluribus portionibus constantibus pro eventuali nostra communi successione remanentibus. Octavo. Praemisso iam eo, quod divisio haec prioris anno 1804. inter eosdem condividentes institutae divisionis sit exaequatoria et respective continuatoria iisdem proinde principiis instituenda, hinc prouti in priori divisione, ita in hac etiam sola aedificia residentionaha in aestimationali, et quidem uti adnexum hic sub Nr. 2. summarium indicat, in Rfl. 46779 xr. 4)2/4 iuxta scalam diametralem anni 1804. reducto valore, singulis condividentibus suis ratis traduntur. Fundus instructus vero aeque ubivis suo loco relinquendus in Rfl. 12757 xr. 44. in adnexa sub Nr. 3. consignatione expositus, qui inter condividentes per exaequationem in aere parato mutuo exolvendus erit. Mobilibus ac hortensibus usque consessum post-divisionalem primis diebus mensis Julii celebrandum ubique suo loco mansuris, ad quem concessum et quidem summum usque 10. eiusdem mensis nos seu in persona seu medio plenipotentiariorum inomisse concursuros ita obligamus, ut qui emanserint, se praesentium concJusis circa ea, quae huius divisionis accessoria et in his divisionalibus vei protocollis decisa essent, et ad horum effectuationem spectarent, accommodare teneantur. Nono. Circa exolutionem et mutnameompensationem puncto proxime praecedenti adductorum aedificiorum residentionalium et fundi instructi sequentia statuimus, ut quippe summa illa pecuniaria, quam condividentes nos, quibus huiusmodi aedificia obtigerunt, nominatim ego comes Franciscus 22323 fl. 06% xr., comitissa Julianna 965 fl. 055/8 xr, ego comes Ladislaus 19295 fl. 27 xr., nos denique comitissae Annae successores