Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

fratres comites Nicolaum et Franciscum concredenda fideliter exequi. Undecimo. Requisitus per nos affinis noster comes Jose­phus Haller, ut familiae consessibus nunc ordinarie omni anno Cassoviae servari solitis nomine nostro, qua secus etiam pleni­potentiabbus nostris munitus interesse, ibidemque iuribus nostris invigilare eademque manutenere, et sic fiscabs noster Scepusiensis in obiectís iuridicis eidem concredendis directione regerit hunc eidem praebere velit, idem ex sincero, qua erga nos ducitur amore, hanc provinciám pro uno alterove anno in se assumpsit, quod si tamen maiora fors itinera pro manu­tentione nostrorum iurium per nos requisitus suscipere debe­ret, necessarii sumptus aequaliter per nos quatuor condivi­dentes ferendi, (nisi causa unius in specie vei duorum nostrum per hos requisitus talia itinera susciperet, quo in casu requi­rentes solum sumptus ferent) eidem praestabuntur. In quorum omnium maiorem fidem et firmitatem nos infraseripti hasce divisionales atque hunc divisíonalem tracta­tum propria manus subseriptione et gentilitio nostro sigillo munivimus atque firmavimus. Dátum in libera regiaque civitate Posoniensi die i 6. Septembris i 804. Comes Nicolaus Csáky canonicus Strigoniensis mp. Is. Comes Franciscus Csáky mp. Is. Comes Ladislaus Csáky canonicus Varadiensis mp. Is. Comes Emericus Csáky mp. Is. Auch mit meiner mütterlichen Einwilligung, Rosalia gráfin Csáky wittib gebohrne gráfin Engl mp. Is. Coram me comite Josepho Haller mp. Is. Coram me Petro Szapary mp. Is. Eredetije a kluknói iratok között 37. csomó 4.6. szám. j 8 j 3 márczius 31, Pest. Csáky Ferencz gróf gyermekei és leszármazottai felosztják maguk között az örökölt birtokokat. Nos infaseripti excellentissimi ac illustrissimi condam domini comitis senioris Emerici Csáky de Keresztszegh terrae et inelyti comitatus Scepusiensis perpetui comitis, dominii Homonna haereditarii dominii terrestris, filii illustrissimi con­dam comitis Francisci itidem Csáky ex illustrissima comitissa

Next

/
Thumbnails
Contents