Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

LadisJaum Csáky capituli Magnó Varadiensis canonicum con­servando, ca ratione ultro relinquenda ordinantur, ut commu­nis fiscalis vi eatenus depositi sui iuramenti necessaria docu­menta pro re nata ex eodem ecipere possit, cessante necessitate rursus ad idem fideliter reponenda ac praeattactus elenchus in copia cuique lineae, provisorales autem rationes ei, cui bona illa quae concernunt, obtigerunt, extradentur. 1 nspectoralibus rationibus cassam generalem respicientibus post revidendorum revisionem, itidem ad praeattactum generale archivum trans­ponendis. Quemadmodum vero 15. Legalem et mutuam evictionem intuitu bonorum divisioni huic substratorum (particulis tamen eorum litibus metalibus involutis vei involvendis, et casibus superius puncto 4. et 6. expressis exclusis) communibus expensis et fatigiis tutandorum, et omni legitimae impetitionis casu in nos ac praescriptos nostros assumimus, ita in casum unius vei alterius nostri defectus {quem tamen divina benignitas avertere digne­tur) mutuam et legalem, et quidem pro eo eventu, si quem nostri nostrorumque haeredum ab intestato deficere contin­geret, etiam quoad aquisita successionem nobis nostrisque haeredibus et successoribus per expressum praestabilimus et reservamus. Quibus taliter in fraterno mutuo candore amicis­sime ac unanimi animorum consensione conclusis 16. Ut divisio haec nostra tanto firmiori securitati et validiori robori innitatur, exemplo etiam maiorum nostrorum vinculum mille aureorum eidem fine eo adiungimus, ut si quis nostrum vei nostrorum praescriptorum eandem seu in toto seu in parte temere violaverit, praeexpositam vincularem poe­nam eo facto incurrat, per alteram partém divisionem hanc observantem toties, quoties desumendam eique cessuram, divi­sionis huius vigore, caeteroquin salvo permanente. Super quibus universis taliter divisis et conclusis has sub praedesignato vinculo inviolabiliter in perpetuum obser­vandas propriarumque manuum subscriptionibus et usualium sigjllorum nostrorum appresionibus roboratas extradamus lit­teras divisionales. Signatum Magnó-Varadini die 2. mensis Junii 1800. Comes Joannes Csáky mp. Is. Comes Antonius Csáky mp. Is. Josepha gráfin Zichy als gráf Johann Csákische

Next

/
Thumbnails
Contents