Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
Coram nobis patrc fratre Joachino Botár ordinis minorum S. P. N. Francisci; strictioris obscrvantiae mp. Is. Emerico Cziko persona nobili de Csik Mindszent mp. Is. A XIX. század elejéről való egyszerű másolat a kluknói részben 6. csomó i. szám. 1748 április 9. Szepesvár állapotának leírása. Infrascripti inelyti comitatus Scepusiensis substitutus iudex nobilium et iurassor memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos virtute generális inelyti comitatus huius Scepusiensis exmissionis ad requisitionem perillustris ac generosi domini Andreae Daxner qua excelsae famibae comitum Csáky de Keresztszegh tit. etc. plenipotentiarii die et anno infranotatis, exiverimus ad faciem arcis Scepusiensis ibidemque secundum datam nobis eatenus informationem actualem eiusdem arcis statum ac nonnullas res in eadem existentes fideliter et de obligamine officii nostri debite conscripserimus ac inventaverimus modo et ordine sequentibus, et quidem. In accessu ante pontem in porta constitutum dantur columnae muratae numero undecim ruinae obnoxiae in ingressu autem portae pons ligneus fixus, porta autem lignea cum suis necessariis cardinibus et ferreis clausuris, muri portae a fundamentis equidem utcunque, superior autem eorundem pars ruinam minitans, cum antiquo tecto. Hinc eundo per modicum spatium muris antiquis et desolatis cinctum venimus ad alteram portám, quae nonnisi média pars eaque vetusta lignea sine cardinibus extat, supra quam portám datur aedificium muratum duarum contignationum, cuius inferior sub ruinato fornice, superior vero contignatio asseribus antiquissimis confractis visitur, sub tecto datur locus pro tormentorum eiaculationibus adaptatus, gradus utriusque contignationis pessimi. Et ex hac porta pervenimus ad aream, ut dicunt arcem inferiorem, ubi reperiuntur duae domunculae cum ruinatis atriis, et superiori pavimento penitus corruto stabulum aeque simile. Muri autem in circumferenti cum plurium domuncula-