Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Johanne de Pettherd Andrea Chybak de Gyres Mathia Deesy de Nestha Johanne Danffy de Thelegd Francisco de Wgra Ladislao de Gezth et Nicolao Sándor de Zakal inibi legitime convocatis et presentibus pervenissent, ex tunc quidam Ambrosius Magnus iobagio prefati Michaelis de Chaak consortisque ac filii et fratrum suorum pretactorum in eodem oppido Kereszegh commorans eisdem vestre serenitatis et nostro hominibus evaginato gladio et impetu irruens huiusce­modi verbis obviasset. Ecce inquit domini, ego in persona reverendi domini Nicolai de Chaak electi ecclesie Chanadiensis ab execucione literarum sentencionalium sed et iudiciaria commissione domini nostri regis inhibeo prohibeoque et re­pulsionem facio execucionique huiusmodi contradico ipse.... Njcolaus electus in personis fratrum et consanguineorum suorum convictorum in dictis literis adiudicatoriis conscripto­rum modo simili inhibet et repulsionem facit, quibus sic habitis, quia idem homo vestre serenitatis dicto nostro testimonio ipsam repulsionem persone dumtaxat solius ipsius domini Nicolai et non ceterorum convictorum, eo quod idem dominus Nicolaus eisdem presencialiter astitisse minimé visus extitisset, iimo in eodem oppido Kereszeg fuisset suffragari debere ex eoque non obstante eiuscemodi repulsione ipsam iudiciariam deliberacionem et commissionem vestre serenitatis iuxta prescriptarum literarum eiusdem adiudica­toriarum sentencionalium tenorem et continenciam contra et adversus prescriptos ceteros convictos effectum mancipandum exequendum fore decrevisset, nichilominus tamen prefato nostro testimonio temporis intermedio infirmitate ac ad ipsam execucionem pergere non valente loco eiusdem rursus ad execucionem premissorum alium ex nobis videlicet venerabilem dominum Jacobum de Zwhaffew iuris utriusque doctorem consimíliter socium et concanonicum nostrum unacum prefato Nicolao de Thorda homine vestre serenitatis fide­dignum duximus destinandum, qui similiter exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt eo modo, quod cum ipsi feria secunda proxima post festum beati Mathei apostoli et evangeliste proxime preteritum ad totalem execucionem premissorum pergere habuissent atque possessione eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents