Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
quoad possessionem portionis arccnsis vigore testamenti paterni praeseriptam respectu personarum tam domini comitis Francisci quam vero Stephani Csáky haeredumque eorundem iure pignoratitio possidendam ea conditione tradidissent et assignassent, ut dum et quando (praemissa tamen bimestri admonitione legitima) praememorati domini comites fatentes eorumque haeredes masculini sexus simul vei divisim summám trium millium trecentorum et triginta trium tallerorum imperialium in testamento quoque paterno declaratam in capitulo hoc Scepusiensi simul et semel deposuerint, ex tunc idem dominus comes Ladislaus de Csak ipsiusque haeredes et posteritates ac legatarü utriusque sexus universi dictae portioni arcensi et telonio cedere debeant ac teneantur, ipsique domini comites eorumque haeredes masculini sexus ad sese recipere possint ac valeant. In ulteriorem vero eiusdem domini comitis Ladislai de Csák ob praemissam cessionem et cassationem fiendam contentationem dictus quidem dominus comes Franciscus de Csák portionem suam in dominio Almás in TransyJvaniae regno, alias de facto prae manibus eiusdem domini comitis Ladislai de Csák habitam (super inseripta vigore praesentium summa duorum millium florenorum) titulo pignoris dum et quando (praemissa nihilominus medii anni legitima admonitione) redimendam ipsi comiti Ladislao de Csák haeredibusque et posteritatibus ac legatariis eius utriusque sexus universis reliquisset, praeinsertus vero dominus comes Stephanus de Csák portionem tam suam quam vero dicti domini comitis Ladislai de Csák nunc prae manibus suis vigore certae concambialis transactionis habitam in dominio Keresztszegh in comitatu Bihariensi existentem ipsi fratri suo Ladislao de Csak haeredibusque et posteritatibus ac legatariis eiusdem utriusque sexus universis in summa pariter duorum millium florenorum iure pignoratitio similiter dum et quando, praehabita hic quoque medii anni admonitione redimendam (facultate tamen restantias suas in dictis bonis existentes exigendi penes se reservata) inseripsisset et assignasset, in eo tam dictus dominus comes Franciscus, quam vero Stephanus de Csák eundem dominum comitem Ladislaum de Csák affidantes, quod ipsi de exigentia officiorum gene-