Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Cristina Mindszenti, oppida Zakocz et Müllenbach in comitatu Scipusiensi existentia, quae propriis suis pecuniis aliis hyppote­cata ad se redemit, et si quae similia in futurum quoque e manibus extraneorum pecunia sua ebberaverit, ea tamdiu bbere et pacifice possideat et ipsa et legatarii eiusdem, quamdiu haeredes dicti comitis arcis videlicet Scepusiensis possessores ipsi vei eiusdem legatariis summás pro redem­ptione eorundem depositas non numeraverint, et plenarie non deposuerint eo modo, quo ipsa deposuisse comperietur. Octavo. Quod si vero divina maiestate ita disponente prius ipsum comitem (quem Deus incolumem diu conservare dig­netur) quam praefatam consortem eiusdem ex hac vita dece­dere contingeret, ac in possessione bonorum filii eiusdem cum domina relicta convenire non possent, extunc eandem de arce et bonis Scepusiensibus ac reliquis excludere non possint, nisi prius exeisa rata eius pro dote et honesta sustentatione de iisdem bonis portioné. Ad declarationem autem gratiae nostrae caesarae atque regiae erga ipsum comitem adhuc uberiorem clementer annuimus, ut idem comes Stephanus de Chák super praeseriptis totalibus summis liberam et omni­modam disponendi habeat potestatis facultatem ita videlicet, ut quidquid praefatus comes huic vei illi et quibuscunque tandem nobistamen fidelibus de praenominatis saepiusdictae arcis Scepuciensis bonis et pertinentiis legare aut dare voluerit, intra valorem praedeclaratarum summarum sive iam sive post defectum foeminei sexus haeredum, hoc ipsi integrum et omnimode licitum sit, possessores autem arcis talia bona ad se recipiendi nullám habeant potestatis facultatem, nisi prius depo­sita legatariisque aut donatariis antelati comitis Stephani de Chák in iisdem bonis legata summa. Talem autem praetitulati comitis dispositionem quocunque tempore et sub quibuscunque ver­borum formis ac tenore fiendam, intra memoratam nimirum centum saxaginta septem millium septingentorum et nonaginta novem florenorum summám, una cum aliis summis redemptorum ac redimendorum bonorum necnon aestimandorum aedificiorum in bonis arcis eiusdem sese extendentem per omnia ratam gratam etacceptam habemus approbabimusque et ratificabimus. Assumimus insuper cum evictionis cautela nos et successores

Next

/
Thumbnails
Contents