Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
stantiaeque studio ac fcrvore exhibere et impendere non cessabit, signanter vero in praesidio nostro Szendrőviensi contra naturales chrístiani nominis hostes Turcas supremi capitaneatus functus officio praestantissimi ducis ac militis fortissimi munus exequendo et deinde oborto Transylvaniae quondam principis Georgii Rakáczy tumultu, tum videJicet idem valido cum exercitu Transylvania egressus ditiones nostras invasisset, aliique regnicolarum et subditorum nostrorum metu perculsí alii vero rei novitate pellecti a constantia fideque et fidelitate Deo imprimis, et deinde sacrae istius regni nostri coronae et consequenter maiestati quoque nostrae debita deficientes factionibus dicti principis adhaesissent, atque contra maiestatem nostram arma sumpsissent, memoratus tamen comes Stephanus de Chák avitae et paternae virtutis constantiaeque et animi fortitudinis memor a fideli nostro obsequio et zelosa devotione nullis persuasionibus pollicitationibus et territamentis Rakoczianis intervenientibus non insignium damnorum perpessionibus amplissimorumque bonorum et iurium possessionariorum tam in Transylvania quam Hungaria existentium ademptionibus et amissionibus sese avelli et dimoveri passus est, quin potius infracto animo pro dignitate et authoritate nostra legitimo utpote regi et domino suo illibate observanda nullos in hoc Iabores sed nec vitae suae ac suorum imminentia pericula reformidando vei facultatibus expensisque suis parcendo omnibus et singulis in debita nobis fidelitate vacillantibus prompto et exerto desiderataeque fidelitatis exemplo praeluxisset. Cum igitur ob hoc, tum vero pro summa illa pecuniaria, et imprimis quidem quinquaginta millibus florenis serenissimae olim principissae Catharinae natae marchionissae Brandenburgicae ac fideli nostro illustrissimo Carolo Francisco duci Saxoniae conthorali eotum suo numeratis, item novemdecim millibu? florenis in camera nostra Scepusiensi rectificatis, sicut ex quietantionalibus proventuum nostrorum Superioris Hungáriáé eotum administratoris Alexandri quondam Paczoth constaret, praeterea triginta quinque millibus florenis iuxta diliberationem Posoniensem iamfacto duci depositis, item quatuor millibus florenis pro exportatis ex arce Scepusiensi munitionibus praetensis, necnon Szabó: A gr. Csáky család története 1. 4-6