Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

1638 márczius 25, Pozsony. ]]]. Ferdinánd Szepesvárát és tartozékait Csáky Istvánnak, nejének Forgách Évának és egyenes ágon való fi ági leszármazottaiknak adja. Nos Ferdinandus Tertius Dei gratia electus Romanorum imperátor semper augustus ac Germaniae Hungáriáé Bohe­miae Dalmatiae Croatiae Sclavoniaeque etc. rex archidux Austriae dux Burgundiáé Styriae Carinthiae Carniolae supe­riorisque et inferioris Silesiae marchio Moraviae superiorisque et inferioris Lusatiae comes Habspurgi Tyrolis et Goritiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod posteaquam sublato ex hac vita spectabib ac magnifico quondam comite Michaele Thurzo ultimo deficiente illiusque famihae extremum nomen invehente eiusdem et praedictae familiae quondam Thurzonianae uni­versa arces dominia possessiones cum eorundem universis pertinentiis utilitatibus et emolumentis quibusvis quovis no­minis vocabulo vocitatis ad maiestatem nostram et sacram regni coronam fiscumque nostrum regium omni iure integre et ple­narie devoluta sunt, benignaeque nostrae ordinationi sub­iacere dignoscuntur, tum propterea tum vero ad componendas universas differentias, quae deinceps ac in futurum de et super iisdem arcibus atque universis bonis quovis sub prae­textu per familiam foeminei sexus hominum de quondam Alexio Thurzo iuniore procedentium praetendi possent, imo et quod nullum pláne ius ulli eorum in iisdem competeret, ac ideo vei de sola benigna nostra voluntate innataque nobis et domui nostrae Austriacae clementia sed et signanter ad humilem instantiam nonnullorum fidelium nostrorum regni­colarum demisse factam supplicationem arcem nostram Szepes in Scepusiensi comitatu existentem et habitam magnifico fi dei i nobis dilecto Stephano Chiaky de Kerestszegh praesidii nostri Zendrőviensis capitaneo ac consiliario nostro et eiusdem mo­dernae consorti generosae ac magnificae dominae Evae For­gach de Ghymes filiae quondam spectabilis ac magnifici comi­tis Sigismundi Forgach de praenotata Ghymes alias regni Hungáriáé palatini cum universis bonis ad eandem arcem

Next

/
Thumbnails
Contents