Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
nalibus clarius denotatis ct expressis nostrum regium consensum praebuimus imo praebemus benevolum pariter et assensum. Et nihilominus ex speciali gratia nostra ad uberiorem erga memoratum Stephanum Chaky propensae benígnitatis nostrae declarationcm eundem in eo quoque certificandum et assecurandum duximus, quod neque nos neque successores nostri legitimi nempe Hungáriáé reges supradictum oppidum nostrum Tharczal ab eodem Stephano Chaky consorteque illius Eva Forgach sed nec ab unico illius filio Francisco Chaky vita ipsorum durante redimemus, nec alteri cuipiam invitis ipsis etiam deposita summa ipsorum inscriptionali redimendum concedemus vei permittemus, quibus demum utpote corporum truncis vita functis liberum nobis erit nostrisque successoribus legitimis Hungáriáé regibus antefatum oppidum nostrum Tarczal a praefata familia Chakiana illiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis deposita tamen prius illis ac simul et semel exoluta in bona, usuali et currenti moneta centum millium florenorum Hungaricalium summa inscriptionali ad nos redimere et applicare. Addito etiam eo, quod nos a praenominatis Stephano Chaky consorteque illius Eva Forgach vei filio eorundum Francisco Chaky nullám super dicto oppido Tarczal auctionem petituri sumus nisi demum ipsis decedentibus si quam forte nos vei successores nostri ad idem oppidum auctionis nomine pecuniam levare vellemus, id prae aliis omnibus supradicti Stephani Chaky haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis deferemus, nec prius ante praecedentem eiusmodi praemonitionem alteri cuipiam aliquam auctionem superaddendam permittemus. Imo assecuramus et affidamus salvo iure alieno harum nostrarum secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungáriáé utimur impendenti communitarum, vigore et testimonio literarum. Dátum in civitate nostra Vienna die septima mensis Junii, anno domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio regnorum nostrorum Romani XIV. Hungáriáé et reliquorum XV. Bohemiae vero anno XVI. Ferdinandus mp. Georgius Draskovits episcopus Vaciensis mp. Laurentius Ferenczffy mp. Hártya eredetije vörös-fehér-kék-sárga szinű selyemfodratról függő pecséttel a központi részben i i o. csomó 4. szám.